Donum centum florenorum, quod mihi Serenissima Maiestas Vestra ex singulari sua clementia dari iussit, adeo gratum mihi fuit, ut ne Croesi quid[em] divitiae gratiores mihi esse potuissent, habeo itaque Serenissimae Maiestati Vestrae, quas tenuitas pectoris mei potest, humillime gratias immortales utque Deus hanc benignitatem et gratiam erga me Serenissimae Maiestati Vestrae rependat, ex animo precor.
De ⌊comitibus⌋ ⌊Frisiae⌋, cum Serenissima Maiestas Vestra in ⌊regn[um] suum⌋ feliciter redierit, quemadmodum mihi iniunxit, Serenissimam Maiestatem Vestram certiorem reddam, interea illis per opportunitatem rescribam, quod ipsi primum de magnis, qui apud eos nascuntur, equis aliquot ad Serenissimam Maiestatem Vestram transmittant, non defuturi illis vicissim cantherii, quos petunt. Genus illud comitum apud Frisio[s] est pervetustum; habent oppidum ⌊Empten⌋ cum aliis plerisque munitissimum castraque non pauca. Paulo ante cum duce ⌊Gelriae⌋ bellum gesserunt, cum quo ad praesens sunt in foedere. Haec ob id addidi, ut Serenissima Maiestas Vestra, quae scire voluit, quales essent, sciat ⌊eos⌋ esse comites non vulgares.
Quae in ⌊conventu⌋ apud nos praeterito acta sunt, Serenissima Maiestas Vestra ex responso et litteris ⌊consiliariorum⌋ hic Serenissimae Maiestatis Vestrae habebit. Miserandum tamen hunc casum, qui in ⌊dioecesi mea Culmensi⌋ accidit, celare Serenissimam Maiestatem Vestram non possum. Quidam ⌊Christopherus Osieczkowszki⌋ ⌊guardianum⌋ ⌊civitatis ecclesiae meae Culmensis⌋ ⌊Franciscanorum⌋ multis verberibus ipsa dominica Iudica, dum ad dicendam missam pergeret, excarnificatum ac diro quodam cruciatu affectum, ipsa domini[ca] Paschatis in ⌊monasterio Coronoviensi⌋ mori coegit, sicut de iis latius ⌊reverendissimus dominus Plocensis⌋ Serenissimae Maiestati Vestrae referet. Ille nihilominus ⌊occisor⌋ libere in domo sua commoratur et sub interdictum positus, quo vult obequitat, et ad castra et officiales Serenissimae Maiestatis Vestrae impu[ne] ingreditur atque egreditur. Quod ob tam atrox facinus ne fieret, quo iura tum divina, tum humana contaminantur, expediret, ut Serenissima Maiestas Vestra magnifico domino ⌊palatino Culmensi⌋ capitaneo ⌊castri Serenissimae Maiestatis Vestrae Radzinensis⌋ serio mandaret, ut ea, quae iuris sunt, in hoc casu exsequeretur. Mihi ut spirituali aliud petere neque competit, neque licet.
Obtulit se praeterea quaedam contentio de vill[a] quadam, quae dicitur ⌊Reychenbach⌋, data ex fundo olim ⌊ordinis Cruciferorum⌋ ad hospitale pauperum in ⌊civitate Serenissimae Maiestatis Vestrae Elbingensi⌋, et cum illa subsit ⌊dioecesi Pomezaniensi⌋, quam ego in dominiis Serenissimae Maiestatis Vestrae administro, contendit ⌊Pomezaniensis ille praefectus⌋ sub illustrissimo domino ⌊duce in Prussia⌋ in ecclesiam illius villae habere iurisdictionem, ut et ibi prava sua dogmata et haereses extendere et exercere posset, a quo illum hactenus arcere non destiti. Verum quia illustris ⌊dominus dux⌋ superiori die satis duras ea in re litteras ⌊consulatui Elbingensi⌋, quas legi, scripsit, ne quid tumultuose temptaretur, ad Serenissimam Maiestatem Vestram confugio humillime supplicans me edocere dignetur, quomodo me in hoc cum illustri domino duce negotio gerere debeam.
Ecclesiam Serenissimae Maiestatis Vestrae parrochialem, quam in ⌊Gdano⌋ non a paucis annis per Serenissimae Maiestatis Vestrae gratiam et concessionem habui, libere rursus in manus Serenissimae Maiestatis Vestrae resigno, non enim expedit mihi diutius haedorum esse pastorem, cum ⌊Christus⌋ dominus noster ovibus dumtaxat praeesse nos voluit. Ne tamen ecclesia illa sola rectore omnimode destituatur, rogaturus est Serenissimam Maiestatem Vestram ⌊magistratus Gdanensis⌋ pro venerabili domino ⌊Urbano Ulrici⌋ officiali Gdanensi, ut illum ad eam ecclesiam Serenissima Maiestas Vestra instituere dignaretur, pro quo et ego intercedo et rogo, neminem siquidem hoc tempore ad eam video commodiorem. ⌊Ille⌋ se forsan sustinere in ea poterit, quod non potuit commendarius meus. Quod reliquum est, me in gratiam Serenissimae Maiestatis Vestrae humillime commendo Deumque ex animo precor, ut illam quam diutissime optime valentem ac contra omnes hostes suos triumphantem conservet.