Liczba odwiedzin: 751
» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #1530

Ioannes DANTISCUS do Mauritius FERBER
Löbau (Lubawa), 1536-08-14
            odebrano 1536-08-15

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1596, s. 433-434

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino meo, episcopo Varmiensi etc. ad manus proprias

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi colendissime. Salutem et mei commendationem plurimam.

Ea omnia, quae frater meus ad me attulit, per eundem Dominationi Vestrae Reverendissimae remitto. Potuerat illa optimo iure et pro ea, quae inter nos est, necessitudine immo et litteras ad me obsignatas aperire, et legere. Ex quibus ad praesens, quomodo omnia habeant, intelliget ex fratreque meo, cui fidem haberi peto, reliqua accipiet.

Mitto praeterea pacta eo modo, ut praescripta sunt. Si quando illa innovari voluerit, ut in fine illorum expressum est, erit in arbitrio Dominationis Vestrae Reverendissimae, cui non gravate obsecuturus sum in omnibus, quae placent et quae per me fieri iusserit, meque in iis dispositioni et voluntati Dominationis Vestrae Reverendissimae ex animo commendo Deumque precor, ut eandem Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime sospitem et felicem [con]servet.

Lubaviae, XIIII Augusti M D XXXVI.

Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus filius Ioannes episcopus Culmensis scripsit