» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2108

Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) do Ioannes DANTISCUS
Christburg (Dzierzgoń), 1539-03-15
            odebrano [1539]-03-19

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1597, s. 599-600

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et patrono meo gratioso.

Reverendissime Domine, domine benefactor gratiose.

Servitiorum meorum commendatione praemissa.

Veni huc heri solito more aeger, dominus Deus liberet me tandem. Cras ad magnificum dominum de Baisen iter continuabo, qui in Subicz luctatur cum senio et podagra. Nunc nunc ab eo litterae allatae sunt domino castellano, quibus de me, ubinam sim, inquirit, habet enim litteras mihi inscriptas. Ante biduum dicit dominus castellanus fasciculum alium se mihi in Heilsperg misisse, quem libenter haberem. Rogo ergo remittatur vel ad dominum de Baisen, vel Gedanum in manus domini Ioannis Kop, qui eum mihi afferri curabit.

Dominus Fabianus Czeme fratri scribit suo de dato vicecancellariatu domino Samueli Maczieiewski, de oratoribus missis, Villamowski aulicus ad Turcam, ipsius frater canonicus cum domino Andrea Tenczinski ad serenissimum regem Romanorum et dominus Laski ad marchionem Brandenburgensem electorem. Causas missionis nescimus.

Praeterea scribendum nil video hoc tempore, nisi ut iterum rogem de meis litteris remittendis. Si valuero pro festis Paschatis libenter essem apud Dominationem Vestram Reverendissimam, quae felicissime valeat.

Datae tussiendo in Cristburg, 15 Martii 1539.

Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae perpetuus servus Fabianus Damerau

Postscript:

Dominus Nibschicz laborat febre.