» Źródła
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2398

Nicolas PERRENOT de Granvelle do Ioannes DANTISCUS
Regensburg, 1541-03-08
            odebrano Braunsberg (Braniewo), 1541-06-03

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, AAWO, AB, D. 70, k. 53
2kopia język: łacina, XX w., B. PAU-PAN, 8244 (TK 6), a.1541, k. 23r-v

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: niemiecki, XX w., B. PAU-PAN, 8249 (TK 11), k. 300

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissimo et Doctissimo Viro, Domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, domino meo et amico imprimis observando

vbicumque fuerit

Reverende Domine et observande.

Ut nihil mihi fuerat iucundius consuetudine et humanissimo convictu Reverendae Vestrae Dominationis, ita molestissimum fuit post discessum illius tanto temporis intervallo de eius rebus et statu nihil intelligere. Sed in Germaniam cum venissemus saepiusque sciscitatus essem, quibus in locis et regionibus Reverentia Vestra commoraretur intellexissemque illam in episcopatu suo Culmensi residere, visum est mihi et meo officio et veteri familiaritati convenire, si epistola missa illam salutarem. Itaque, Reverende Domine, memoria vestri ita me voluptate afficit, ut magno aestimarem, si facultas praesentis contingere possit, coram cum illo dulciter agere. Sed quoniam intervallis locorum et gravissimis uterque officiis distinemur, has litteras mitto ad Reverentiam Vestram veluti internuntias, quae et testes sint nostrae preteritae amicitiae, et pign[us sem]piterni ergo illam in posterum amoris. Quibusque ita intelligat me o[tia sen]em desiderare, quo animi mei erga illam propensionem declararem. Quamobrem, si ullis rebus opus sit Reverentiae Vestrae aut ope, aut opera, aut si qua in re alicui, qui a Reverentia Vestra veniet, commodare potero, ipsa imperabit – inveniet me omnibus in rebus paratissimum. Vicissim autem peto, ut ad hanc epistolam ipse etiam litteris datis respondeat, quae obsides mihi sint mutuae inter nos recordationis. Est etiam quiddam veluti symbolum, quo significari mihi cuperem has meas litteras et hanc memoriam nostri quietus Reverentiae Vestrae placuisse. In iis enim regionibus, quae ad Septentrionem sunt, cum praeclarissimae ferae nascantur, fama ita intellexi cornua illic produci amplitudine et magnitudine excellenti, quorum commoditatem etsi ab regionibus propinquioribus facilius petere possim, tamen malim illa mnemosynon esse et exemplum nostrae distantis familiaritatis. Cupio igitur pro veteri mea erga Reverentiam Vestram ingenua libertate, ut non quidem magnopere laboret, si quae vero ad manum insignia sunt aut amplitudine, aut forma, ea ad Granvellanum una cum litteris suis transmitti iubeat. Iucundissima enim erunt mihi propter cogitationem Reverentiae Vestrae, atque illorum conspectus semper mihi Reverentiae Vestrae suavissimum convictum ob oculos ponet. Interea Reverentia Vestra me semper in numero amicissimorum habeat, atque si quid ullo in officio possum, mihi mandet.

Valeat Reverentia Vestra, quam Dominus longo tempore et sibi et suo populo servet incolumem.

Datum Ratisponae, anno 1541, 8 Martii.

Eidem Dominationi Vestrae deditissimus Perrenotus