» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2568

Sigismund I Jagiellon do Ioannes DANTISCUS
Brest-Litovsk, 1542-06-01
            odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-06-07

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, ręką pisarza, BCz, 1601, s. 363-364

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

BCz, 1601, p. 364

Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto

BCz, 1601, p. 363

Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres

Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.

In ipso itinere nostro, quod ex Lithuania in Poloniam facimus, redditum nobis est responsum ex comitiis, quae Marienburgi a consiliariis et statibus terrarum Prussiae proxime celebrata sunt, et quoniam cum propter festinationem, quam ad conficiendum iter hoc adhibemus, tum propter huius itineris summam incommoditatem in cogitationem de responso descendere non potuimus, deliberationem hanc Cracoviam usque reiciendam censuimus, ubi deliberatione maturiore adhibita auctoritate nostra, ea, quae in comitiis Marienburgensibus decreta ex re publica intelligemus, comprobabimus. Et quoniam contributio etiam in eis comitiis statuta est, quae sine mandatis nostris exigi non potest, mandabimus Cracoviae confici et conscribi mandata. Verum interim Paternitatis Tuae erit cancellariam nostram instructam reddere nomenclaturis eorum, ad quos istic litteras mandatorum dari censebit, quosque exactores deligendos putabit.

Bene valeat Paternitas Vestra.

Dat(ae) or Dat(um)Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um) ex Brzesczie, prima Iunii anno Domini MDXLII-o, regni vero nostri anno XXXVI-o.

Ad mandatum s(acrae) or s(erenissimae)s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae) maiestatis regiae proprium