List #3138
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1547-06-24
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-07-06 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Cum essem e coeno Satoriensi discessurus, Achatium non vidi, itaque nullas ei dedi litteras. Quandoquidem nihil eorum probavit, quae se probaturum obtulerat, quid aliud faciendum restabat, quam ut conventus absolveretur, cum pars illa magnopere instaret atque urgeret, ne maiestas r written over M⌈Mrr written over M⌉egia pateretur Achatium frustratoriis delationibus causam trahere?
Orator a caesarea maiestate nullus missus est, neque scimus adhuc, utrum aliquem mittere decreverit. Si venerit aliquis, faciam, quod mandat Reverendissima Dominatio Vestra.
Nos Piitrcoviam fama pestis maior quam res ipsa proficisci compellit.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, ipso die Divi Ioannis 1547.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis