» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #3201

[Ioannes DANTISCUS] do [Tiedemann GIESE]
Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-08-29


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1kopia kancelaryjna język: łacina, ręką pisarza, AAWO, AB, D. 70, k. 357r, 381r (c.p.)
2kopia język: łacina, XX w., B. PAU-PAN, 8244 (TK 6), a.1547, k. 46-48

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: niemiecki, XX w., B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), k. 448

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissime etc.

Heri mihi fasciculum litterarum ad me a Dominatione Vestra Reverendissima missarum puer iste reddidit, habeoque gratiam, quod me eorum, quae ad Dominationem Vestram Reverendissimam scripta sunt, participem esse voluit. Iam nobis erit intendendum, cum maiestas regia iunior comitiis Regni intererit, ut strenue legationem nostram prosequamur. Qua in re Graudenti dominis consiliariis serio veniet conferendum. Quod hoc Dominationi Vestrae Reverendissimae sit indultum, in quo prius voluntatem suam obfirmaverat, ut ad synodum mittat, quantum in eo gratificationis perceperit, liquet. Nuntios suos haud dubie sic instituet atque instruet Dominatio Vestra Reverendissima, ut ab hoc onere, quod praelati Regni sibi persuadent imposituros Dominationi Vestrae Reverendissimae, se eximere et liberare possit. Compertum non habetur, quod umquam episcopi Culmenses, licet vocati fuerint, se ecclesiasticis Regni rebus i <m> miscuerint aut illarum rectoribus oboedientiam praestiterint. Si sub hoc iugum Dominatio Vestra Reverendissima trahetur, non carebit in posterum multis molestiis etc.

Permoverunt me non parum impudentis illius iuvenis ad Dominationem Vestram Reverendissimam litterae, quas sine impulsu incentorum, qui eo illum adigunt, scribere adeo contemptim non fuisset ausus. Qui vero illi sint, qui eum in Dominationem Vestram Reverendissimam animant, maxime quod putat esse quosdam de primis nostratibus, non satis deprehendo. Quod si illos mihi Dominatio Vestra Reverendissima designaverit, fortassis modos invenirem, quibus eos ab eiusmodi malevolentia abducerem. Ceterum de hoc temerario iuvene nihil video consultius agendum, quam quod exemplum litterarum eius magnifico domino vicecancellario mittatur, quodque de hac ignominia et minis, quibus insultat, ipsi domino vicecancellario a Dominatione Vestra Reverendissima scribatur. Hoc si etiam a me fieri voluerit Dominatio Vestra Reverendissima, scribam, quae ad rem pertinent, diligentissime.

Non deest item, quod et ego conquerar (quisque suos patimur manes). Sunt quidam ex nostris, qui cum aliorum incommodo miris artibus favorem principis vicini nostri aucupantur et neminem apud illum, quam se gratiosos esse velint. Deferunt itaque ei, quidquid apud nos fit, quod in illius putant esse detrimentum.

Meminit Dominatio Vestra Reverendissima illorum, quae in Ditrichswalt nuper inter nos paucos, absentibus et exclusis etiam secretariis nostris, de rebus harum terrarum et de imminentibus periculis colloquebamur, ubi ego, ut in consilio liberius ea protuli, quae subveritus sum, ne aliquando nobis hic perturbationes et difficultates sub ea caesaris felicitate inferant, eo potissimum, quod hinc contra caesarem pecuniaria subsidia sint missa, et quod hostibus eius hic pateat asylum etc. Quae revera non ob id in medium adduxi, ut dominum ducem apud nostrates odiosum facerem, quasi nobis in iis bellum huc illum, praeter tempus, promoturum, sed ut nobis temporius et maturius in eo, quod futurum metuimus, prospiceremus. Quae singula a me dicta in notitiam domini ducis sunt perlata mecumque ob id expostulatum. Quod si ad eum modum consilia nostra secreta servare debent, satius erit cum Amyclis tacendum.

Haec igitur Dominationi Vestrae Reverendissimae scribo, ut et me sciat non prorsus immunem esse ab animi affectionibus, et ut alter alterum contra nostros insidiatores adiuvet. In me nihil deerit, quod prius aliquoties sum pollicitus, ubi Dominationi Vestrae Reverendissimae contra quoscumque etiam adminiculum meum et subsidium praestare possim. Hocque ut sibi de me certo persuadeat, oro. Cupioque eandem Dominationem Vestram Reverendissimam diutissime et tranquillo animo, et saluberrimo valere corpore, meque haberi ab illa commendatissimum.

Ex Heilsberg, XXIX Augusti MDXLVII.

Postscript:

Reverendissime mi Domine.

Non est, quod formidet per bona ipsius Ostrowitzki proficisci et ideo se a comitiis Graudentinis continere, nihilo tamen secius posset Dominatio Vestra Reverendissima ad illum quosdam ex suis nobilibus mittere ad perquirendum, cuius ea in re sit animi, quod vel iam fecisse Dominationem Vestram Reverendissimam existimo post acceptas a filio eius litteras etc.

Excidit mihi iis diebus, cum ad Dominationem Vestram Reverendissimam scriberem, quid mihi responsum sit a maiestate regia de colloquio nostro in Dittrichswald, apographum itaque adiunxi, verum ad eas litteras, quas ex Marienburgensibus comitiis binas ad maiestatem regiam domini consiliarii dederunt, nihil est rescriptum neque ulla facta mentio. Tantae existimationis sunt nostrae litterae etc.