BCz, 1595, p. 420
Reverendissime in Christo Pater et Domine Frater in Christo carissime et honorande.
Salutem in Domino et optatam felicitatem.
Vester reditus ex ⌊Germania⌋ est nobis iucundissimus supra, quam dici potest, quia vestro et nostro disiderio satisfactum est, qui cupivimus semper eam sanam videre, et Vestra etiam Reverendissima Dominatio sollicita fuit, ut in ⌊patriam⌋ repedaret, felix itaque et faustus sit sibi hic reditus et gratiam ⌊sacrae maiestatis regiae⌋ accumulet, ut cum gratia cumulatissima oves suae caulae inviset. Sed ante omnia prius ad nos divertat, ut post longum silentium mutuum iucunda conversatione varia mutuo conferamus. Quod autem nobis ⌊caesareae maiestatis⌋ litteras attulerit et miserit, eas reverenter accepimus. ⌊Cuius maiestati⌋ ceu Christianorum propugnatori victorias gloriosas et apud Deum meritorias favemus et a domino Deo precamur. Et multo ante adventum Vestrae Reverendissimae Dominationis indiximus in tota ⌊dioecesi nostra⌋ supplicationes, ut Christiani prosperentur et istum hostem invertant. Sed heus malus rumor oritur. Dicitur enim, quod ⌊Gallus⌋ ⌊Mediolanum⌋ oppugnare interea nitatur, donec ⌊caesari⌋ cum ⌊Turco⌋ belligeratio est. Si vero verum est superinscribed⌈estest superinscribed⌉, non Christianissimi sed sceleratissimi regis opus patraret. Sed credimus vos istic haec et alia recentioribus nuntiis habituros. Valere Vestram Reverendissimam Dominationem optamus feliciter et obviis ulnis excipiendam expectabimus. Bene valeat.
Ex ⌊Squirnyowicze⌋, 8 Augusti 1532.
Vestrae Reverendissimae Dominationis totus ⌊Mathias Dei gratia archiepiscopus Gnesnensis et primas⌋ etc.
Postscript:
BCz, 1595, p. 419
⌊Tur hidden by binding⌈[Tur]Tur hidden by binding⌉cus⌋ oratores ⌊caesaris⌋ manumittens, his verbis dicitur allocutus: Cum unus Deus s hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉it orbis terrarum, huius etiam est dominus unaque fides esse debet, cui nomen caesar (tal hidden by binding⌈[l]l hidden by binding⌉em se esse asserens). Qui reges quidem se pati[1], si illum[2] maiorem nomine et titulo co hidden by binding⌈[co]co hidden by binding⌉gnoscant iussaque capessant, caesarem vero nec nomine, nec potentia parem si hidden by binding⌈[si]si hidden by binding⌉bi sufferendum. Quem itaque talem novit esse apud ⌊Germanos⌋. Venisse se ad i hidden by binding⌈[ad i]ad i hidden by binding⌉llum causa quaerendi, sin minus eum comperit in terra, in posterum per mare minatus est quaesiturum. Nota(?) verba, signa(?), mysteria.