Reverendissimo in Christo Patri et Domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, amico et fratri in Christo carissimo et honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine Frater in Christo carissime et honorande.
Salutem in Domino et optatam felicitatem.
Vester reditus ex ⌊Germania⌋ est nobis iucundissimus supra, quam dici potest, quia vestro et nostro disiderio satisfactum est, qui cupivimus semper eam sanam videre, et Vestra etiam Reverendissima Dominatio sollicita fuit, ut in ⌊patriam⌋ repedaret, felix itaque et faustus sit sibi hic reditus et gratiam ⌊sacrae maiestatis regiae⌋ accumulet, ut cum gratia cumulatissima oves suae caulae inviset. Sed ante omnia prius ad nos divertat, ut post longum silentium mutuum iucunda conversatione varia mutuo conferamus. Quod autem nobis ⌊caesareae maiestatis⌋ litteras attulerit et miserit, eas reverenter accepimus. ⌊Cuius maiestati⌋ ceu Christianorum propugnatori victorias gloriosas et apud Deum meritorias favemus et a domino Deo precamur. Et multo ante adventum Vestrae Reverendissimae Dominationis indiximus in tota ⌊dioecesi nostra⌋ supplicationes, ut Christiani prosperentur et istum hostem invertant. Sed heus malus rumor oritur. Dicitur enim, quod ⌊Gallus⌋ ⌊Mediolanum⌋ oppugnare interea nitatur, donec ⌊caesari⌋ cum ⌊Turco⌋ belligeratio est. Si vero verum est, non Christianissimi sed sceleratissimi regis opus patraret. Sed credimus vos istic haec et alia recentioribus nuntiis habituros. Valere Vestram Reverendissimam Dominationem optamus feliciter et obviis ulnis excipiendam expectabimus. Bene valeat.
Ex ⌊Squirnyowicze⌋, 8 Augusti 1532.
Vestrae Reverendissimae Dominationis totus ⌊Mathias Dei gratia archiepiscopus Gnesnensis et primas⌋ etc.
Postscript:
⌊[Tur]cus⌋ oratores ⌊caesaris⌋ manumittens, his verbis dicitur allocutus: Cum unus Deus [s]it orbis terrarum, huius etiam est dominus unaque fides esse debet, cui nomen caesar (ta[l]em se esse asserens). Qui reges quidem se pati[1], si illum[2] maiorem nomine et titulo [co]gnoscant iussaque capessant, caesarem vero nec nomine, nec potentia parem [si]bi sufferendum. Quem itaque talem novit esse apud ⌊Germanos⌋. Venisse se [ad i]llum causa quaerendi, sin minus eum comperit in terra, in posterum per mare minatus est quaesiturum. Nota verba, signa, mysteria.
[1 ] viz. Suleiman the Magnificent can stand kings
[2 ] himself, viz. Suleiman the Magnificent