List #3583
Seweryn BONER do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1534-04-12
odebrano [1534]-04-21 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi etc., domio colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime. Post praefatam mei et servitiorum meorum sedulam commendationem.
Si Reverendissima Dominatio Vestra recte valet ac affluente ad votum fortuna potitur, tam id gaudeo, ut ipsi mihi magis non possem, nihil enim est in omni rerum genere felicitatis, qua augeri florereque Reverendissimam Dominationem Vestram non cupiam faveamque ex animo.
Litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae ex praesente familiari eius accepi, quibus et officii in se mei pro gratitudine sua meminit et praesentis afflictionis suae certiorem facit. Illud quidem tanti non puto, quanti gratum hunc memoremque eius animum facio, ad quem demerendum mihi et amplioribuss servitii mei studiis prosequendum nihil umquam mihi erit satis. Sed haec Reverendissimae Dominationis Vestrae afflictio et insimulatio penitus mihi dolet eoque magis, quo interius perpendo tot tantaque eius erga maiestatem serenissimam regiam merita et obsequia, quae summa cum fide, dexteritate et studio usque obibat prudentissime simul et felicissime, pro eis hoc modo affici et tractari Reverendissimam Dominationem Vestram non dolere non possum simul et metuere, ut nihil sit tam sanctum et integrum deinceps, quod insimulatorum licentia in discrimen adduci non possit, posteaquam ista Reverendissimae Dominationi Vestrae ita bene merito et innocentissimo fiunt. Verum in his rebus quid aliud faceret, non video, nisi ne se afflictet et innocentia sua optimeque sibi conscio animo se ut soletur.
Consilio reverendissimi domini episcopi Cracoviensis, quo illam impertit, meum sapientius esse non potest. Si quis tamen eius operaeque meae in hoc aliove quovis genere u[sus] ei esse potest, utatur me rogo, certe obsequentem et a[mi]cum me sentiet, quam maxime per rerum facultatem l[icebit].
Quid Vilnae agatur, proinde bene id Reverendissima Dominatio Vestra atque nos [hic] scire credo. Apud nos certe nihil est. Ceterum, quae aliunde mihi scripta sunt, volui Reverendissimae Dominationi Vestrae communicata in praesentibus inclusis schedis.
Cum hiis me Reverendissimae Dominationi Vestrae c[ommen]datissimum esse cupio, quem longaevum felicissime valere opto.
Datum Craccoviae ad diem 12 Aprilis anno Domini 1534.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae paratissimus servitor Se[verinus] Bonar castellanus Za[rno]viensis manu propria s[ubscripsit]