List #3809
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSPuente Duero, 1527-02-22
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Clarissimo Domino Ioanni Dantisco, regiae maiestatis Poloniae oratori, domino et parenti suo observandissimo
Salutem.
Litterae tuae mihi pergratae fuere. Quod de rebus tuis scire desideras orig. desyderas⌈desiderasdesideras orig. desyderas⌉, ita habe. Heri ita permotum fuisse hunc nostrum Nestorem ob nova Italica, ut non admodum opportunum fuerit. Dedi tamen et legit, sed postquam aliquamdiu habuisset. Demum nihil locutus orig. loquutus⌈locutuslocutus orig. loquutus⌉ est, nisi ad scribendum inhabilem esse, postea curaturum, neque tempus erat, ut admodum urgerem. Permovet illum, quod nuntiatum orig. nunciatum⌈nuntiatumnuntiatum orig. nunciatum⌉ fuit Germanos pedites capitali odio cum Hispanis in Italia dissidere eaque ex re timeri maiorem calamitatem.
Pontifex maximus viceregi obtulit centum quinquaginta[1] milia scutorum aureorum, si decederet, Florentini privato nomine ita, ut publica auctoritas orig. authoritas⌈auctoritasauctoritas orig. authoritas⌉ nondum intercesserit, ducentena milia ducatorum, sic tamen, ut civitas ipsa in caesaris fide sit servanda a direptione. Vicerex ad Borbonium scripsit pro mittendo ad se cambio sexaginta milium ducatorum, quod ipse sit Genuae persoluturus.
De direptione Placentiae hic nihil auditum. Praesidet orig. Presidet⌈PraesidetPraesidet orig. Presidet⌉ illi Guido Rangonus comes, ut Parmae Franciscus de Bozulo et Bononiae Marchio Salutiarum.
Coniuratio Germanorum adversus Mediceos nondum audita est. Dux Ferrariae plurimum ab hostibus sollicitatur, oblata Modona et filio uni desponsanda magnifici Laurenzini filia et altero assumendo in numerum patrum ordinis superlativi. Quid facturus sit, in ambiguo est. Id constat, si annisus fuisset, iam a mensibus duobus Bononiam in potestate nostra futuram fuisse.
Nos venturi sumus feria secunda. Interea me tibi, uti parenti, commendo. Rebus tuis curandis ita persuade, tibi omnem operam me impensurum esse. Commenda me reverendo domino electo Constantiensi et illustri domino comiti, et Melchiori nostro, et fratri tuo. Et bezo las manos mas de quarante mille vezes de toda la compaignia.
Bene vale.
Ex Ponte ad Duriam Hispaniae orig. Hyspaniae⌈HispaniaeHispaniae orig. Hyspaniae⌉, XXIII-o Februarii anno Domini M D XXVII-o.
Tuus servus superlativus Cornelius Duplicius Scepperus
[1 ] + in margin before quinquaginta; other (later) hand.