List #517
Stanisław RZECZYCA do Ioannes DANTISCUSRome, 1530-07-30
odebrano Augsburg, [1530]-08-07 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri, domino domino Ioanni Dei gratia electo Culmensi, apud caesaream maiestatem serenissimorum regum Poloniae oratori dignissimo, domino observando et gratiosissimo, Augustae regis Poloniae oratori
Reverendissime domine, domine gratiosissime. Post oscula Vestrae Paternitatis Reverendissimae. Manus et servitutis meae supplicem commendationem.
Dominus Quirinus, Fukerorum negotiorum gestor, XXV Iulii litteras Vestrae Paternitatis Reverendissimae mihi reddidit, quibus Vestra Paternitas Reverendissima ad episcopatum Culmensem per maiestatem regiam se clectum, quod felix et faustum semper sit, scribit. Dudum ego a reverendissimo domino Cracoviensi episcopo, a domino Borek et aliis mille amicis hanc fortunam felicem, qua et maiori longe Vestra Paternitas Reverendissima est dignissima, perscriptum habui, et reverendissimo cardinali protectori, domino Pistoriensi, nuntiavi. Singuli plurimum Vestrae Paternitati Reverendissimae congratulabantur, et ipse ante mensem unum ad Vestram Paternitatem Reverendissimam, ut scivi, gratulans tantae dignitati litteras dedi. Optimus Deus Vestram Paternitatem Reverendissimam maiori fortunae conservare dignetur.
Die eadem litteras reverendissimo cardinali inscriptas praesentavimus; ibi taxa ducatorum 700 Culmensis episcopatus sumus territi, quandoquidem, nisi restrictio fuerit taxae, Vestra Paternitas Reverendissima 1500 ducatis vix aliquid conficiet. Proinde oratori maiestatis caesareae, ut per breve iuxta imperatoris scripta et mandata huius ecclesiae expeditio fieret, supplicavimus. Dominus Quirinus regis Ferdinandi oratorem, Vestrae Paternitati Reverendissimae amicissimum, ut una caesaris oratori apud papam adesset, sollicitavit. Bis uterque oratorum plus, quam dici potest, apud sanctissimum dominum supplicarunt. Sua sanctitas, consilio cum cardinalibus facto, per breve impossibilem, quia numquam solitam, expeditionem episcopatuum respondit, verum cardinali protectori, ut bullae omnes nobis darentur 600 perceptis ducatis, commendavit, annatae vero ad festum Natalis domini usque ad solvendum sint suspensae; tunc probata per bella Prutenica et Polona episcopatus devastatione annatae restringentur, et forte litteris maiestatis caesareae et Ferdinandi et Sigismundi regum obtentis, ne solverentur, Vestra Paternitas Reverendissima impetrabit. Ad praesens alia via nulla Vestra Paternitas Reverendissima utilior et magis commodior fieri etiam oratoris auctoritate potuit.
In futuro consistorio die tertia Augusti Vestra Paternitas Reverendissima episcopatus Culmensis, quod faustum et felix sit, pronuntiabitur. Cras testes pro vitae et morum Vestram Paternitatem Reverendissimam dignitate ac honestate inducemus, haec enim sunt totius negotii prima fundamenta.
Quamprimum bullae scribentur, expedientur; confirmationem electionis una cum beneficiorum retentione et de non promovendo seu de non consecrando ad unum annum omnem expeditionem Vestrae Paternitatis Reverendissimae mandabimus. Dominus Quirinus, tametsi sola fama, qua cunctis Vestra Paternitas Reverendissima est notissima, Vestram Paternitatem Reverendissimam noverit, diligentissime tamen in omnibus locis absque verecundia etiam contendendo instat, ut huius ecclesiae in expeditione arctiores nummos absumat, verum ut archiepiscopatus dari... nemini noster Colardi, cuius opera profecto Vestra Paternitas Reverendissima non erit inutilis, laboret et ipse, ut gratia Vestrae Paternitati Reverendissimae fieret.
Pro nunc est factum, tamen ad terminum annatae solvendae operae pretium erit, caesareae, Ferdinandi, Sigismundi maiestatum litteras habere, insuper et testimonia diruinationis episcopatus per bella, quae facile rex noster praestabit. Plura in hac re Quirinus et Colardus Vestrae Paternitati Reverendissimae scribent. Ego cum his meam operam Vestrae Paternitati Reverendissimae devotam diligentissime exhibeo et semper exhibebo et me Vestrae Paternitati Reverendissimae, domino gratiosissimo, plurimum commendo, et magnifico domino Cornelio et Drevicio commendari suppliciter quaeso.
Romae, paenultima Iulii 1530.
Vestrae Paternitatis Reverendissimae devotum mancipium Stanislaus Rzeczitcza