Solliciti de statu rerum ⌊dicionis nostrae Prutenicae⌋, ut ea pacata tranquillaque et ad quodvis ingruens periculum depellendum minime imparata esset, aliquot iam comitiis hortati sumus ordines eius, ut publicam aliquam exactionem sive contributionem decernerent. Verum quominus id in hanc usque diem fieret, in causa fuit intestina quaedam ordinum dissensio, quam gliscentem ut tempori sedaremus, operae pretium facturos nos esse existimamus, si ad ea ⌊comitia⌋, quae ⌊istic⌋ proxime ad 1537-05-08⌊festum sancti Stanislai in Mai paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉o1537-05-08⌋ haberi debent, aliquot legatos e ⌊senatu⌋ ⌊Regni nostri⌋ allegaremus, quo maiore cura atque paper damaged⌈[a atque]a atque paper damaged⌉ diligentia, quae perficienda sunt, perficerentur. Quibus ut minus molestiae negotiorumque paper damaged⌈[otiorumque]otiorumque paper damaged⌉ exhibeatur, iussimus ipsa ⌊comitia⌋ ⌊Torunium⌋ in praesens transferri, itaque omnibus ordinibus indici et promulgari mandavimus. Atque, ut omnes omnium excusationes ac tergiversationes prorsum tollamus, indiximus et particularem conventum in palatinatu Culmensi in ⌊Radzin⌋ 1537-05-02⌊feria quarta1537-05-02⌋ post 1537-05-01⌊festum sanctorum Philippi et Iacobi1537-05-01⌋. Iniungimus ergo
S(inceritati) or S(trenuitati)⌈S(inceritati)S(inceritati) or S(trenuitati)⌉
Tuae, primum ut isti particulari conventui intersit ibique hortatu et auctoritate perficiat, ut graves et prudentes viri cum plena et libera potestate legati ad generalia comitia deligantur, deinde, ut in iis ipsis quoque generalibus comitiis
S(inceritas) or S(trenuitas)⌈S(inceritas)S(inceritas) or S(trenuitas)⌉
Tua praesens diligentem operam nobis et ⌊reipublicae⌋ navet. Factura in eo officium suum et nobis pergratum.
Quae bene valeat.