List #705
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSLuxembourg, 1531-10-29
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo [Domin]o, domino Ioanni Dantis[co] episcopo Culmensi, serenissimi P[olon]iae regis etc. oratori, domino tamquam patri honorandissimo
Salutem plurimam.
In hac solitudine nihil mihi potuit accidere gratius litteris tuis. Verum, ut de rebus meis intelligas et de spe reditus: ab eo tempore, quo ad caesaream maiestatem scripsimus, nihil sumus responsi assecuti, sive hoc pro more obtigit aulico, sive quod nihildum definitum sit, cuinam committi debeat iste ducatus. Quare silentio transiguntur omnia meo ingenti cum taedio, nam ad ista communia mala pestis et febrium calidarum iam occallui videorque plane defunctus. Versato autem inter homines et sociali facile potes credere plurimum incommodare solitarium istud genus vivendi eoque magis, quod in horas ducor exspectatione revocationis, cuius spem mihi faciunt tum litterae tuae, tum amicorum. Atque ut rursum instare velis apud proceres nostros pro mea revocatione, plurimum precor. Ego sane in eam rem omnem lapidem moveo.
Quod me apud illustrem castellanum Cracoviensem excusaris, habeo gratiam, victoriae autem de Valachis gratulor ex animo. Nonnihil etiam gaudii capio ex dilata profectione in Germaniam.
Portitor praesentium vir nobilis est et civilis, et in hoc taedio erga me officiosus fuit. Is pro rebus principis sui marchionis Badensis missus est ad caesarem. Si qua in re potes illi honori esse, rogo, ne id nomine principis ipsius omittas, cuius abava materna fuit Cymbarca filia Semoviti Mazoviae, quae ex Ernesto peperit Fridericum III-m caesarem et hanc. Est autem princeps longe alius, quam praedicatur, Deum timens et humanus, et cui plus bonitas obfuit quam demeritum.
Litteras ad dominum a Rogendorff praesentibus annexas transmitti cura. Et vale rectissime. Collega meus sese plurimum commenda[t].
Ex arce Lucemburgi, XXIX Octobris anno XV-c XXXI.
Reverendissimae Celsitudinis Vestrae humilis inservitor Cornelius Duplicius Scepperus