List #784
Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) do Ioannes DANTISCUSNuremberg, 1532-05-04
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Eruditione et reliquis dotibus clarissimo viro, domino Ioanni Dantisco Culmensi episcopo, serenissimi Poloniae regis oratori, domino suo, Ratisbonae in aedibus domini decani
Ratisbonae
Absolvitur iam nunc tandem, quod reliquum fuerat Psalmorum . Nos hinc, Eobanus et ego, ad Te proficiscemur perendie, cras enim non poterimus, quod nulli adhuc ligari potuerint libelli. Duodecim illa exemplaria, quae nigro corio obduci vis, nos nobiscum adferre non poterimus, opus enim esset nos hic quinque minimum aut sex diebus subsistere. Relinquemus tamen hic, ut postquam concinnata fuerint, continuo mittantur.
Eobanus mittit ad Te carmen, quod mihi nondum legit, sed certissimis et poeticis argumentis colligo futurum, ut optimum Tibi videatur. Adsidebam enim, cum illud primum meditaretur et scribere inciperet vidique manifesta Apollinis faventis signa; coepit enim homo pluteum caedere , caput scalpere, ungues mordere, obiurgare uxorem inprimis, deinde ordine liberos omnes, et nisi ego, numinis praesentiam sentiens, in tempore furori cedens, subduxissem me, credo, ne ab eo quidem, qui tua causa illi carissimus est, abstinuisset. Meus ergo Eobanus tum non insaniebat aut versus faciebat, sed utrumque.
Vera esse, quae scribo vel illinc colligere tibi licebit, quod in nuperrimis, quas ad te scripsi, litteris vidisti duplicem picturam. Sic enim metuere tum coepi, ut ligneus calamus, quo principium litterarum scriptum fuerat, mihi e manibus exciderit nec reperire postea potuerim. Est homo tam erga me humanus, ut sua humanitate me tantum non occiderit. Neque alea, neque Venus damnosa fuit nobis, sed in vino cum pecunia naufragium fecimus, sic tamen, ut nos enataverimus. Spero ignosces mihi, si unum atque alterum florenum repotaverimus amplius, quam oportuisset, rex meus Narragoniae et ego primus hic factus cancellarius illius.
Vale, vir amplissime.
Norimbergae, 4 Maii 1532.
Tuus modis omnibus Ioannes Campensis