List #1119
Johan WEZE do Ioannes DANTISCUSPrague, 1534-02-13
odebrano [1534]-03-24 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo, Culmensis et Pomesaniensis ecclesiarum administratori etc., domino et amico tamquam patri honorandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi et pater honorandissime. Post paratissimam obsequiorum meorum salutem.
Die XXVIIII Ianuarii redditae mihi sunt Vestrae Reverendissimae Dominationis litterae, datae in castro Lubaviensi absque annotatione diei. Existimo illas esse de data X Ianuarii, cum eiusdem datae sunt dominorum Ioannis Reineck et Ioanni Campensis litterae. Quibus ob diversas occupationes brevibus respondeo.
Primo, iuxta desiderium Vestrae Reverendissimae Dominationis et domini doctoris Reineck, locutus sum regiae maiestati et illius negotium, quantum potui, commendavi, presente domino de Rogendorff, regiae maiestatis maiore oeconomo, et illius maiestatem satis affectam intelleximus, ut satisfiat domino doctori. Iussit tamen, ut supplicationem porrigerem consiliariis camerae, quod statim feci, quam bis deperditam affirmarunt. Ego hodie tertiam dedi nec a sollicitationibus desistam, donec rem ad vota expedivero, tum statim Vestrae Reverendissimae Paternitati scribam.
Litteras eiusdem Paternitatis Vestrae ad dominum Cornelium, collegam et confratrem meum, penes me retinui usque ad illius reditum, tum statim dedi. Hic nunc satis prolixe scribit de omnibus, itaque ego brevior sum.
Misi etiam litteras eiusdem ad Hispanias, et dominus Gotscalcus Catus alias Saxen Karll respondit mihi per suas, recepisse eas et preservare ad adventum domini Ulrici Ehinger, qui in Hispaniis erat, nondum tamen venerat in aula caesareae Maiestatis in Montisoni, scripsit tamen eum venturum in Tolleto, ubi statim velit ipsum Ehinger personaliter adire atque illum adhortari, ut statim Vestrae Reverendissimae Paternitati respondeat, et ad me illud responsum per postas remittere promisit.
Dominus Cornelius cras hinc abit denuo Constantinopolim. Ego hic interim moror. Si quid occurrat, in quo Vestrae Reverendissimae Paternitati servitium impendere possim, iubeat saltem suo Lundensi, eundem hominem cordatum et oboedientem reperi[et] Vestra Reverendissima Dominatio, quam diu et feliciter vivere exopto. Cui{i} me ex toto bono corde affectuosissime commendo.
Ex Praga, die XIII-a Februarii, anno Domini XVC XXXIIII.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Paternitatis servitor et amicus Ioannes electus archiepiscopus Lundensis