» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #1453

[Ioannes DANTISCUS] do [Mauritius FERBER]
Löbau (Lubawa), 1536-05-25
            odebrano 1536-05-27

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1brulion język: łacina, autograf, BCz, 244, s. 98 (b.p.)

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), k. 220

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissime etc.,

Applicuit heri huc ad me singulariss[imus] amicus meus, generosus dominus Ioannes a Werden, hospes appr[i]me mihi gratus, qui mihi quaedam ex benivolen[tia] Dominationis Vestrae Reverendissimae erga me profecta atque statum valetudinis Dominationis Vestrae Reverendissimae recensu[it]. Quam velim, Deo mihi teste, esse prosperrimam et q[uam] diutissime incolumem.

Ceterum, quae de mente Dominationis Vestrae Reverendissimae mecum locutus est, omnia pono in arbitrium et volu[n]tatem Dominationis Vestrae Reverendissimae, cui me in iis omnibus totum su[b]mitto. Statuat et praescribat, quaecumque voluerit, ego m[e] cunctis , quae per me fieri iusser[it], accomodabo obsequentissimum, neque vel latum unguem ex iis me subducam, de quibus si fieri posset sine molestia Dominationis Vestrae Reverendissimae, cuius valetudinem i[n]visere summopere cupio. Coram tutius et latius.

Missur[us] sum prope diem nuntium proprium ad aulam nostram cum rebus conventus praeteriti et litteris a Dominatione Vestra Reverendissima prudenter scriptis, quibus sigillu[m] meum non gravate appressi, quod et magnificum dominum palat[inum] Marienburgensem libenter facturum existimo. Is, inquam, nuntius meus ad Dominationem Vestram Reverendissimam feria quarta proxima se co[n]feret et omnia, quae Dominatio Vestra Reverendissima scribere voluerit, fidelit[er] secum accipiet responsumque reportabit. Quod si etiam Dominationi Vestrae Reverendissimae non incommodum videretur ob multa, qu[ae] se offerunt et necessaria neque indigna Dominationis Vestrae Reverendissim[ae] scientia, paucis comitatus ipsemet ad Dominationem Vestram Reverendissimam convolarem. In spatio unius horae multa inter nos conferre possemus, quae prolixis litteris nequeant explicari, modo voluntatem suam mihi significet Dominatio Vestra Reverendissima. Cuius paterno amori me ex corde fidutialiter commendo.

Lubaviae, 25 Maii 1536.