⌊⌋ Reverendissimae Dominationi Vestrae habere me ius nominationis ad ecclesiam Varmiensem Reverendissimae Dominationis Vestrae, cuius vigore acceptare velim custodiam nunc in mense pontificio vacantem, rogavique, ut in ea assequenda favorem patrociniumque suum mihi praestare dignaretur. Quod quidem nunc etiam vehementer rogo. Necdum enim, quid factum ea de re sit, a quoquam certior sum factus. Etsi vero nondum constitutum habeo, an et quando Varmiae sedem sim fixurus, tamen, quod bona cum gratia Reverendissimae Dominationis Vestrae fieri possit, cuperem de domo mihi provideri. Qua in re ut et consilio, et auxilio suo praesto mihi sit Reverendissima Dominatio Vestra, magnopere quaeso habitura me sibi pro istis beneficiis devinctissimo devinctiorem.
Nova huc certa nulla afferuntur. Rumor est, magnas Lutheranorum copias in armis esse; ⌊cardinalem Moguntinum⌋ a suis pulsum in arcem quandam concessisse. Haec mercatoribus scripta sunt, quam certa sint, nescio. In ⌊regni⌋ vero fines invasisse iam dicuntur centum ⌊Tartarorum⌋ millia, nos nondum satis sumus parati. Habent, ut fertur, tormenta quoque bellica. Deus adiutor noster et protector noster esse velit. Cetera leget Reverendissima Dominatio Vestra in scheda praesentibus inclusa.
Cuius me gratiae commendo. Deum precor, ut quam diutissime sit incolumis.