» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2484

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUS
Vilnius, 1541-08-23
            odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-09-15

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1618, s. 473-476 (423-426)

Publikacje:
1HE 1 Nr 93, s. 112 (in extenso; łacina regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

BCz, 1618, p. 426

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia Varmiensi episcopo, domino colendissimo

BCz, 1618, p. 423

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

Volfgango in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae concessa sunt, quae petiit, omnia, nam et litteras habet ad dominos consiliarios cuiusmodi postulabat, et alias ad senatum Gedanensem de damno dato deque litium expensis, et praeterea moratorias in biennium.

De Alexandro nihil prorsus allatum est. Rediit ex urbe Oczieski, rediit et Gantkowski; ne pilum quidem litterarum attulerunt. Uterque autem eorum non hic est, verum Cracoviae. Scribam ad dominum Gantckowski, fortasse litteris meis provocatus de iis, quae acta sunt in urbe, me faciet certiorem. Urgeo iam inde a mense uno, ut in Prussiam cubicularius mittatur, sed quantum video, vix mittetur quisquam. Deliberatum enim esse videtur non petere amplius.

Ex Hungaria quae nova perscripta sunt, ea mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae. Meilad Transilvaniae palatinus a vaivoda Valachiae dolo captus esse dicitur et in Sochaczow missus. De Ignatio Sculteti pridem in animo habebam Reverendissimae Dominationi Vestrae scribere, sed nescio quomodo semper excidit. Fuit is hic ante menses aliquot, questus est, se poenas dare pro peccato fratris, ac sua una cum illius bonis confiscari, sive domino Plotowski donari. Quantum accepi, non in alienos modo iniurius, verum in suos quoque fuit impius Alexander, de cuius importunitate multa, dum hic esset, questus est Ignatius ac mores eius omnes visus est vehementer improbare. BCz, 1618, p. 424 Itaque misertus hominis litteras ei impetravi, quibus, quae sua esse propria et non Alexandri docuisset, ea sibi retinere posset, neque quisquam hidden by binding[m]m hidden by binding in ea iuris aliquid sibi vendicare a written over , written over ppaa written over , written over puderet. Id mihi non iniquum esse visum est, neque dubito, quin et Vestra Reverendissima Dominatio idem iudicet.

Cuius me gratiae commendo ac Deum precor, ut eam quam diutissime servet incolumem ac omni felicitatis genere magis in dies atque magis cumulet.

Vilna, pridie divi Bartholomei 1541 hidden by binding[1]1 hidden by binding.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis