Gratam habuimus Fraternitatis Vestrae operam, quam in distribuendis relictis bonis ⌊parrochi⌋ olim in ⌊Braunsvalt⌋ impendit, cum ea iuxta praescriptum nostrum facta sit. Eamque rogamus, velit non gravatim id, quod superest, pauperibus elargiri atque ea, quae fraternitati sacerdotum et parrochis in ⌊Devithen⌋ et ⌊Bertnick⌋ legaverat, illis concedere, ut exsequiae pro anima defuncti habeantur, tabernatori autem et binis scultetis nihil dari volumus, quor[u]m legata in usus pauperum similiter conferat Fraternistas Vestra, cui non adversamur, ut Biblia relicta ⌊Henrico Osterwnitzki⌋ concedatur, ita tamen, ut post ⌊eius⌋ mortem ad ecclesiam in ⌊Braunsvalt⌋ redeat.
Quod ad ⌊sacellanum nostrum dominum Paulum⌋ attinet, quem eam parrochiam ambire intelleximus, nihil est, quod ⌊eum⌋ remoretur, voluntatem et veniam nostram facile ⌊illi⌋ concedemus, cum plus domino praeposito in ⌊Gutstat⌋, quam nobis addictus sit , quem ut contentum reddat et cum eo conveniat, necesse erit. Nec dubitamus tamen ⌊eum⌋ postea de relicta hic apud nos condicione poeniturum , cum sentiet, quanto cum labore propria mensa comparetur, quae ⌊illi⌋ satis tenuis, ut ex relicto apud dictam ecclesiam inventario apparet, obveniet.
Novitates, quas hoc tempore habemus et ad nos scriptae sunt, hic adiunximus et Fraternitati Vestrae transmittimus.
Quam feliciter valere optamus.