List #3339
Achatius TRENCK do Ioannes DANTISCUSAllenstein (Olsztyn), 1548-02-28
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-03-01 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino suo gratioso ac clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose ac clementissime.
Post humillimam servitiorum meorum exhibitionem.
Post discessum meum nuper ex Heilsberck in negotio tam urgente, ut cum Reverendissima Paternitate Vestra conventum erat, quatenus venerabilis dominus custos per venerabilem dominum Eustachium informaretur ac consensus eius requireretur, nihil mihi per utrumque usque in hodiernum diem responsum [e]st. Quod non satis dolere et admirari possum, quomodo nunc pecunia in viaticum et contributionem et oeconomus noster ablegandus sit, quandoquidem in mea potestate non est oeconomum aliquem vel acceptare, vel licentiare non consentientibus nonnullis confratribus. Reverendissima Paternitas Vestra cogitet, cuius consilium in hac re quam humillime rogo, ne confratrum incurram indignationem et detrectationem. Si profectio haec oeconomi usque ad praesentiam meam apud ecclesiam [di]ferri [po]ssit, vellem libenter.
Mitto ad Reverendissimam Paternitatem Vestram nepotem meum, Caraphum Portegal, qui infra octiduum ad Urbem per Cracoviam est iturus. Si Reverendissima Paternitas Vestra quicquam litterarum ad Urbem illi dare, vel quicquam committere voluerit, id fideliter exsequetur. Tractatus in proxima conventione Konisbergensi sub fide ab amico quodam mihi missos Reverendissimae Paterniati Vestrae mitto, ut apud eandem usque in meum maneant adventum.
Nova haec habeo. Quidam ex primoribus illustrissimi principis pro certo retulit mihi ante triduum illustrissimum principem ex aula caesareae maiestatis habuisse litteras per proprium nuntium a non[nullis] primatibus, hoc anno ab incursione sive bello Cruciferorum liberum esse. Quod faxit Deus.
Me Reverendissimae Paternitatis Vestrae gratiae quam humillime ac tot[um] commendo. Quam Deus Omnipotens nobis diu felicem ac incolumem conservare dignetur.
Datae Allenstein, paenultima Februarii 1548.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae deditissimus servitor Achatius a Trencka