List #3351
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1548-03-15
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-03-26 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
De connubio, cum longius absim, quod scribam non habeo. Quam prius illud placuit omnibus, tam hoc displicet omnibus. Mihi videtur non procul a nobis abesse magnum aliquod malum, quod pro sua Deus misericordia prope[l]lere dignetur. Qui, si quod meremur id statuere de nobis volet, actum est, scilicet: periimus.
Ex Augusta scripsit dominus Laski caesari valde ceder[e] feliciter. Dicitur in Helvetia Bernam, Tigurum et alias civitates quasdam occupasse. Magister ordinis non parvo libello respondit oratori regio neque magis ulla in re quam in eius narratione impugnanda occupatur. Nunc ille culpam transfert in eam instructionem, quam hinc accepit, cum tamen ea usus non sit nec in ea fuerit ulla narratio, qualem ille addidit, sicut ex eo, quod Reverendissimae Dominationi Vestrae mittitur, exemplo cognoscere poterit.
De matrimonio constitutum est, ut regina Hungariae non negetur domino archiepiscopo. Inter virgines vero una domino Alberto marchioni, alia domino Augusto Saxoniae duci, tertia Brunsvicensi natu minori. Marchiones Badenses visi sunt esse parum locupletes.
Scribit dominus Laszki se nihil habere certi de suae legationis eventu, sed si pax erit cum pontifice et Gallo, non fore nos absque periculo. Sin autem, quod hodie allatum est ex Italia, ardebunt ibi bello omnia, nihil nobis hoc quidem anno metuendum esse. Huc ex Italia scribitur ingentem exercitum pontificem conflavisse, caesarem non minorem. Bene Reverendissima Dominatio Vestra precatur, quod certe precandum nobis est diligenter: “Da pacem, Domine, in diebus nostris”. Mihi quidem videtur hoc anno quietem nos habituros. Faxit Deus, ut in alios quoque annos multos.
Qui Vestram quoque Reverendissimam Dominationem diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis <Vestrae> servitor deditissimus
Postscript:
Mitto ex urbe et a domino archiepiscopo Upsalensi litteras, ex quibus multa cognoscet. Unas litteras aperuit reverendissimus dominus, cum ad se scriptas putaret. Dignabitur boni consulere.