List #348
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSPalamos, 1527-05-27
odebrano Valladolid, [1527]-06-07 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Clarissimo domino Ioanni Dantisco, regiae maiestatis Poloniae oratori, domino tamquam orig. tanquam⌈tamquamtamquam orig. tanquam⌉ patri observando
Salutem.
Senex noster omnino hodie ait se navigaturum neque retineri potest precibus ullis, quamquam Gallos naviganti insidiaturos esse facile queat constare. In animo tamen esse sibi, ait, redire sub mensem Septembrem, quod utinam Deus fortunet. Ego interea adhortator ero, quoad possim. Scribam ad te ex Genua vel ex Mo written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉oo written over ...⌉noeco, quocumque appulerimus.
Rerum novarum nihil hic habemus, utpote qui procul degimus a curia. Numquam vidisti hominem senem magis vegetum, adeo robustus nunc est. Parata est hic caraca una cum galeone uno et tribus brigantinis. Itaque tuum est navigantibus fausta omnia apprecari. Iam navim ingredimur.
Vale ergo et me omnibus commenda, praecipue autem reverendo domino meo domino vicecancellario et tuae quoque.
Ex portu in Palamos, XXVII-a Maii anno 1527.
Tuus ex animo, ut nosti, Cornelius Scepperus
Postscript:
Si redierit illustrissimus dominus marchio, me ipsius gratiae plurimum commenda. Saluta autem comitem palatinum, confratrem nostrum.