List #3658
Jan AICHLER do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-05-25
odebrano [1538]-06-02 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino suo longe gratiosissimo
Praemissa humilima sui commendatione perpetuam salutem optat.
Reverendissime Domine ac patrone incomparabilis.
Accepi litteras a Reverendissima Dominatione Vestra plenas favoris et benignitatis et sane gratissimo animo, nam quod vel istanc perexiguam ad me scribendi occasionem intermittere noluerit Reverendissima Dominatio Vestra, clarum dedit signum summae erga me suae gratiae. Ego vero tota cum familia mea recte valeo. Utinam et Reverendissima Dominatio Vestra longissima valetudine felicique successu frueretur, id mihi maxime in votis est.
Deinde, quod adeo humaniter mei filii Reverendissima Dominatio Vestra mentionem faciat, est mihi iucundissimum et acceptissimum, cum video meis quoque a Reverendissima Dominatione Vestra singulare patrocinum parari, filius vero meus sibi satis superque a Reverendissima Dominatione Vestra responsum existimat. Etenim sub ea brevitate omnem erga se Reverendissimae Dominationis Vestrae gratiam conclusam esse agnovit. Qui quidem se Reverendissimae Dominationi Vestrae quam maxime commendatum esse enixissime cupit. Obsecro itaque Reverendissimam Dominationem Vestram, dignetur in ea voluntate, quam ostendit, perseverare.
Quod pertinet ad equos, de quibus Reverendissima Dominatio Vestra ad generosum dominum Nipschicz scripsit, sunt profecto praestantes, alteri ego insedi, qui suaviter et firmiter graditur. Generosus dominus Nipschicz affirmabat pro altero tantum quinquaginta aureos hic saepius oblatos fuisse. Breviter commode sunt empti, praesertim hoc tempore.
Quod reliquum est, etiam atque etiam Reverendissimam Dominationem Vestram oro, velit veterem illam erga me propensionem con<s>tanter retinere. Ego vicissim omni studio, omni officio demereri contendam. Sedulus meam operam Reverendissimae Dominationi Vestrae offero. Cui me meosque humilime commendo. Deus clementissimus Reverendissimam Dominationem Vestram quam diutissime florentem et incolumem conservet.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, 25 Maii anno a partu Virginis 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis addictissimus Ioannes Aichler