Nuper ad te ⌊⌋ et verbis exprimere non possum, quantum doluerim, quod neque de te, neque ⌊Bernhardo⌋ quicquam audirem. ⌊Ioannes Vitus⌋ rediens ex ⌊Mantua⌋ dixit se nihil audivisse de te, quod me summo dolore affecit, nunc vero commode rediit ⌊frater tuus⌋.
⌊Senex noster⌋ laboravit summo in vitae discrimine, nunc tamen convaluit et abibit die Lunae. Gratulor tibi episcopatum. Forte ibi aliquando ego te
<invisam>
.
Venit ⌊huc⌋ in postis ⌊rex Danorum⌋ omnino conversus a Lutheranismo. Confessus et de novo obligatus iam parat ingressum in ⌊Suetiam⌋ vocantibus eum episcopis a ⌊Gustavo Erico⌋ expulsis. Cum ⌊caesare⌋ tractat de subsidio. cf. Vulg. Ecl 1:16 magnus effectus sum ⌊Ego sum magnus effectuscf. Vulg. Ecl 1:16 magnus effectus sum ⌋ ex causa mala, iam totus cum ⌊caesare⌋ et ⌊Ferdinando⌋, quibus placere incipit industria mea. Vide, quae sunt fata. Saltem hoc mihi peperit adventus ⌊huius regis⌋.
Alii omnes recte valent. Principes sunt ⌊Augustae⌋. ⌊Wilhelmus a Nassau⌋ nomine ⌊caesaris⌋ ivit ad Saxoniae ducem,[2] interim nos haeremus hic ituri ⌊Monacum Bavariae⌋. Omnia more solito. Negotium cum meis in lingua Gallica nondum expeditum, Latinum apud me est bestia maior, facit difficultatem.
Si forte tu es ⌊Venetiis⌋, in L[e]one Albo est hospitatus quidam mercator, cui cum ⌊Iudaeis⌋ negotium fuit, et illi nomen Nicolao Fernandes de Antverpia. Persuadebis homini, ut ad me veniat habiturus commissionem plenariam, quae illi non poterit non summo emolumento esse. Si non est in Leone Rubro, est in Albo, non enim satis memini. Cauponi nomen est Michaeli Bruinstein. Venies autem omnium exspectatissimus, qui advenire umquam potuere.
Litterae quaedam ad te in manus meas fuere missae. Unas aperui, prout videbis, periclitaturus, an celeritatem res postularet. Boni consule, feci enim id consilio illustrissimi ⌊marchionis⌋ et ⌊Valdesii⌋. ⌊Senex⌋, ⌊dominus de Nassau⌋, omnes avide de te sciscitati sunt.
Veni, veni, veni.
Plura vetant scribere negotia, quibus obruor, hodie enim concludetur in negotio ⌊regis Danorum⌋. ⌊Lundensis⌋ nondum venit, cum tamen quattuor diebus praecessisset ⌊istum⌋, qui hic nunc decem fuit dies. Male audit, quod tyrannice cum ⌊domino suo⌋ tali quali vixerit, interim non abstinens conviciis et abutens auctoritate. De me quoque idem ⌊Lundensis⌋ male sentit credens, quod non insteterim pro suis rebus, interim non temperans parum amicis verbis. Atqui tu testis es, quod in re propria non ita vacaverim, ut in ipsius. Et haec est gratia.
Vale.
⌊Senex noster⌋ adeo est varius, ut quid de Ferrariensibus debeam facere, nondum scire potuerim. Ideo omnia differo ad adventum tuum.
[2 ] Saxoniae dux - Duke of Saxony: ⌊Johann der Beständige⌋ (Ernestinische Linie) or ⌊Georg der Bärtige⌋ (Albertinische Linie)
[3 4 ] Albergo Leon Bianco, situated in the Ca’ da Mosto on the Canal Grande