List #5670
Paweł PŁOTOWSKI do Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1539-05-10
odebrano [1539]-05-13 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et benefactori modis omnibus colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine modis omnibus colendissime.
Post fidissimam obsequiorum meorum commendationem.
Pro tam gratioso responso immortales gratias ago Reverendissimae Paternitati Vestrae. Ad litteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae dispensavit cum domino Raphaele venerabile capitulum. Qui feria tertia discesserit praeterita. Dominus Alexander disponit de domo focariae suae, quae iam, ut intellexi, peperit. Ad quam misit duas mulieres et necessaria, quae habent hospitium apud Sigismundum de Sychten civem Gedanensem. Pueri manent in domo et exspectant matrem cum litteris apostolicis. Quod pertinet ad praebendam domini Raphaelis, ut intellexi ex domino custode, non omnino est securus ab adversa parte. Quae solus fusius dicam, cum venero ad Reverendissimam Paternitatem Vestram. De domino Fabiano nihil certi scio, an convaluit vel non. Tamen ut percepi, quod dominus Alexander habet etiam aliquid ad praebendam ipsius, si moreretur, non dispenset Reverendissimae Dominationi Vestrae cum fratre nisi in praesentia mea, nam intelligo ex litteris eiusdem ad me datis se velle abire ad terram Culmensem.
Cum his diu et felicissime optimeque valeat Reverendissima Paternitas Vestra.
Datum Warmiae, X die Maii anno Domini 1539.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae addictissimus servitor Paulus Plothowski, praepositus et canonicus Warmiensis