» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #576

Giovanni Andrea de VALENTINIS do [Ioannes DANTISCUS]
Cracow, 1531-01-06


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, AAWO, AB, D. 67, k. 46

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), k. 264

Publikacje:
1AT 13 Nr 10, s. 16-17 (in extenso)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

AAWO, AB. D. 67, f. 46r

Reverendissime Domine, domine mi plurimum observande etc.

Quantum semper Paternitatis Vestrae Reverendissimae nomen coluerim et de ea, ubi necessitas expostulavit, bene praedicaverim, in reditu suo ad nos felici ex amicis intelligere poterit, ego autem silentio praetereo. Fuit et nunc non parvus rumor de Montis Serici negotio, cuius cognitionem delegavit caesar ad consilium collaterale. Persuasa tamen maiestas reginalis meis argumentis novit hanc cognitionem suscipiendam fore grato animo, velut postremis litteris suis written over ttss written over t suscipit.

Non male habeat Paternitas Vestra Reverendissima, quod eius maiestas reginalis non admisit dominum Fabianum ad episcopatum suum eiusque proventus reformandos componendosque, nam hisce diebus habet negotium cum quodam ms. quod(!) quodamquodam ms. quod(!) Haller in Prussia et in Rogosno, ad quae ambo idem Fabianus necessarius est nec obire causa angustiae temporis utrumque munus poterat.

De privilegio domini Alexandri, contubernalis mei, quod ut impetret, Paternitas Vestra Reverendissima operam suam pollicetur, ago maximas gratias hocque beneficium in me collatum cognoscam. Ipse mittet insignia suae domus, quibus superaddi ex caesareo munere aliquid poterit. Spero in reditu regio ex Piotrcovia eius maiestatem revocaturam Paternitatem Vestram Reverendissimam a tam longa legatione, quandoquidem AAWO, AB. D. 67, f. 46v maiestas reginalis affirmet et ego certo sciam regiam maiestatem nunc hidden by binding[nc]nc hidden by binding istic eam fovere potius, ut orator adsit suus his caesareis gestis, quam ut reginalis maiestatis res procuret. Quare bene speret hidden by binding[eret]eret hidden by binding Paternitas Vestra Reverendissima nec eam turbet, quod reginalis maiestas innuat velle hidden by binding[elle]elle hidden by binding percontari eam, donec traducatur disquisitio Montis Serici a con hidden by binding[on]on hidden by bindingsilio Neapolitano ad caesarem. Nam moderabitur hanc suam deli hidden by binding[i]i hidden by bindingberationem, super hoc autem si modo respondebitur, modestius hidden by binding[tius]tius hidden by binding scribat.

Ego me Paternitati Vestrae Reverendissimae plurimum commendo. Cui hidden by binding[i]i hidden by binding ago gratias de his in comitiis imperialibus gestis mihi trans hidden by binding[ans]ans hidden by bindingmissis.

Dat(ae) or Dat(um)Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um) Cracoviae, die VI Ianuarii MDXXXI.

Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae servitor Ioannes Andreas de Valentinis hidden by binding[s]s hidden by binding Sandomiriensis Trocensisque praepositus