» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #6222

Bona Sforza do Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1538-11-04
            odebrano 1538-11-15

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, ręką pisarza, BCz, 2712, s. 43-46

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

BCz, 2712, p. 43

Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masouiae etc. domina.

Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.

Si non habet archetypum Paternitas Vestra, nihil est, quod nobis mittat iconium serenissimae filiae nostrae Isabellae, nos enim habere cupimus imaginem illius ad vivum expressam. Quam si nobis mittere non potest Paternitas Vestra, nolumus provulgari formam illius eiusmodi, quae a rei veritate longe absit.

De pecunia contributa in Prussiae terris miramur Vestram Paternitatem pro paucorum potius libidine, quam pro sacrae maiestatis regiae dignitate statuere velle, quasi vero non aeque tuto deposita sit in phisco regio atque in Torunensi praetorio. Scilicet plus fidei habendum est civibus Torunensibus, quam sacrae maiestati regiae in asservanda pecunia per incolas terrarum Prussiae collata.

Reverendus dominus Tomiczski Petrus et dominus Cristophorus Schidlowieczski viri fuerunt magno iudicio magnaque praediti prudentia. Ii non ignorabant, quid debeat interdum in terris Prussiae et hic in regno maiestatis suae de contributione eiusmodi constitui.

Ceterum adduci numquam potuerunt maiorem ut eo or coeoeo or co... illegible...... illegibleentionis or cutionisentionisentionis or cutionis huius quod sacrae maiestatis regiae dignitatis rationem haberent etiam(?) quicquid era(n)t id solius maiestatis eius beneficio s[...] paper damaged[...][...] paper damaged esse [...] stain[...][...] stain faceret Paternitas Vestra nostro iudicio si memor quod d[...] paper damaged[...][...] paper damaged [...] stain[...][...] stain virorum vestigia persequeretur atque [...] paper damaged[...][...] paper damaged [...] stain[...][...] stainm libidini obsecundaret. Neque plu[...] paper damaged[...][...] paper damaged [...] stain[...][...] stainae maiestatis regiae, quae ita se gessit in [...] paper damaged[...][...] paper damaged [...] stain[...][...] stain aetatem suam, ut numquam quisquam [...] paper damaged[...][...] paper damaged [...] stain[...][...] stain non cupit pecunia illius publicae [...] paper damaged[...][...] paper damaged [...] stain[...][...] staintis aperte declaravit, tamen dolet [...] paper damaged[...][...] paper damaged [...] stain[...][...] stain quibusdam affici, ut ex arce illius a [...] paper damaged[...][...] paper damaged [...] stain[...][...] stain quasi fides ipsi non haberetur. Dece[...] paper damaged[...][...] paper damaged [...] stain[...][...] stain cuiusquam alterius rei sacrae maiestatis regiae rationem paper damaged[onem]onem paper damaged [...] paper damaged[...][...] paper damaged dignitatis habeat atque illibatam illam conservare studeat.

De vaticinio domini Schidlowiieczski nullam in partem nunc disputamus. Cupimus id falsum esse, id quod cum in Paternitatis Vestrae manus positum sit. Horta text damaged[a]a text damagedmur illam, ut omnibus modis contendat et elaboret, ut eum falso vaticinatum esse ostendat. Id quod tum faciet cum summum studium suum text damaged[um]um text damaged et observantiam erga serenissimam maiestatem regiam dominum et benefactorem suum re declaraverit, ita ut illius gratiam rebus omnibus anteponat, BCz, 2712, p. 44 sic et existimationi suae consulet et demerebitur eam sibi plurimum et ea apud Deum praemia consequetur, quae sunt posita iis, qui pro eo ac debent erga dominos summa sunt fide et observantia.

Bene et feliciter valere Paternitatem Vestram optamus.

Dat(ae) or Dat(um)Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um) Cracoviae, die IIII-a Novembris anno Domini M D XXXVIII-o.

Ad mandatum serenissimae maiestatis reginalis proprium