⌊⌋ tuas ad me attulit ⌊Michael⌋ tuus octava, nisi fallor, mensis Martii. Dolui vero de recessu tuo, statueram enim omnino, sicut inter nos conventum fuerat, ad te venire ⌊Antverpiam⌋ neque opus fuit, ut verereris, ne mihi molestus esses, si vocares, nullus enim affectus meus privatus mihi impedimento esse possit, quominus me tibi impenderem. Sed haec ita sunt.
Imprimis scribis te a ⌊Fuggaris⌋ intellexisse ⌊caesarem⌋ ⌊Ratisbonae⌋ agere neque diu illic immoraturum, quae causa est, quae potissimum te compulit ad proficiscendum,[2] sed de huius rumoris qualitate pauci melius iudicare potuissent quam ego, qui tam recens inde abii, non ut vulgus hominum facere solet, de aliquibus autem certior factus, aliorum multis de causis non ignarus. Proinde, quicquid est talium rumorum, quale sit aut esse vere possit, arbitror me scire et, ut ad te ⌊⌋, quandocumque ⌊eo⌋ venturus es, sive priusquam ego, aut tardius, scio te inventurum aulam, qualis hactenus fuit.
De ⌊domino de Beveris⌋ nihildum audivi. Scripsi ad ⌊eum⌋ iam bis, tu ⌊⌋, neque cuiquam nostrum rescripsit. Summa, quod ab ⌊eo⌋ petii, fuit, ut significaret, quo in loco convenire illum possem, nam in hac angustia temporis, quo domi sum mansurus, non adeo vacat ⌊Zelandiam⌋, ⌊Brabantiam⌋ ⌊Flandriam⌋que percurrere, nisi certus sim de loco, ubi invenire illum queam. Nisi rescripserit, ego non viso ⌊eo⌋ cogar redire ad ⌊caesarem⌋, quod mihi non poterit non esse ingratum.[3] De ⌊Gemma⌋[4] tuo aliud credidissem. Gaudeo, quod adhuc manserit ⌊Campensis⌋,[5] sed et hunc audio haesurum ⌊Coloniae Agrippinae⌋, ubi si tu quoque mansurus es, nescio. Ego vero, nisi prius me ⌊caesar⌋ vocet, statui postridie Dominicae Quasimodogeniti[6] recedere et celerrime ad vos proficisci.
Interea mitto ad te latorem praesentium, ⌊fratrem meum uterinum⌋, quem statui apud me retinere, ut aliquid discat, sed quia tam celeris equitationis, quali ego utar, est insuetus et impatiens, ut miseriae assuescat et laboris, ratus sum expedire, ut in familia tua proficisceret[ur] ⌊Ratisbonam⌋ pedes, ne cuiquam sit molestus. Tantum a te impetrabo, ut cum aliis ire liceat ⌊illi⌋. Commendavi ⌊illum⌋ interim ⌊Petro⌋ tuo dispensatori, utque iuvenem curis habeat; spero impetrasse. Forte ibi citius futurus sum quam tu, praesertim si apud ⌊reverendissimum dominum Leodiensem⌋ aut ⌊Coloniae⌋ es mansurus. Tunc ⌊illum⌋[7] ad me sumam et onere illius te exonerabo.
Novarum rerum hic nihil est. ⌊Uxor⌋ mea se addictissime tibi commendat cum ⌊sorore⌋ et familia. ⌊Catharinam⌋ filiam male habet febris. ⌊Marcus Laurinus⌋ recte valet sperassetque omnino adventurum te ⌊Brugas⌋, nisi de abitione tua certiorem illum reddidissem. Paraverat autem vas fictile egregii operis, quo te volebat excipere. Si adhuc apud reverendissimum ⌊cardinalem⌋ es, me ipsius illustrissimae celsitudini humillime commenda et non abiturum ea insalutata me pollicere.
Et bene vale, Domine honorandissime.
[2 ] About the time Dantiscus left Antwerp: cf. 1st and 2nd paragraph: Michael De Vriendt is the messenger; Dantiscus must have announced in this letter his departure and his intention to follow the court to Regensburg
[3 ] Annotation needed on the topic of the contacts between Scepperus and Beveren
[4 ] Note about Gemma Frisius not following Dantiscus to Poland; cf. De Vocht Hist. Trilingue and more recent publications on Gemma Frisius (Fernand Hallyn etc.)
[5 ] Note, ref. to De Vocht, Trilingue
[6 ] In 1532 Quasimodogeniti Sunday fell on April, 7
[7 ] Half-brother of Cornelis De Schepper