Ego recte valeo, Deo gratia, relictus a ⌊caesare⌋ ⌊Viennae⌋ ad prospiciendum ipsius exercitui de commeatu. Interim decessit ad caelos orig. coelos⌈caeloscaelos orig. coelos⌉ noster ⌊Valdesius⌋ a me visitatus in media peste. Ego aegre secutus sum ⌊caesarem⌋ ⌊Mantuam⌋, nam rustici in ⌊Styria⌋ et ⌊Charinthia⌋ plurimos interfecere nostros ob ⌊Italos⌋, qui praecesserant ⌊caesarem⌋ et omnes exusserant vicos, per quos transiverunt. De ratione profectionis nihil possum scribere, fuit enim similis actionibus nostris solitis, de quibus si scriberem, ut nihil novum scriberem, ita me torquerem fessum tot rebus vide visis. Omnino vero ita habe. Relictus ego tot in aerumnis, Dei potentia adiutus, solus cum ⌊Godtscalco⌋ et ⌊Lundensi⌋, cui sum coactus obsequi mea sponte iure veteris agnitionis, pertransivimus montes passim videntes cadavera nostrorum, qui sunt a rusticis caesi orig. cesi⌈caesicaesi orig. cesi⌉, venimusque ⌊Mantuam⌋. ⌊Hic⌋ non fui, nisi diebus septem, cum sum missus ad ⌊regem Romanorum orig. Rhomanorum⌈RomanorumRomanorum orig. Rhomanorum⌉⌋ in negotiis secretis. Interim egi apud ⌊caesarem⌋, et stain⌈[et]et stain⌉si videretur maiestati ipsius dignus Cornelius, qui succederet in locum secretarii Latini pro ⌊Valdesio⌋, permissa interim cura Neapolitanarum rerum cuidam ⌊Diacques⌋ homini, qui
cf. Adagia 1.4.13 neque natare, neque litteras ⌊neque litteras, neque natarecf. Adagia 1.4.13 neque natare, neque litteras ⌋,
versatus vero est apud ⌊Cobos⌋ fuitque apud eum loco praefecti domus ipsius. Respondit ⌊se⌋ non velle amplius habere secretarium Latinum. Ita tuus ille Cornelius destitutus est opinione et credulitate, missus vero per postas et tempore malo, sed cui iam assuevit, sine spe et successu.
Interim ⌊Caurus⌋ ventus ⌊patriam nostram⌋ submersit iterum, cui malo non possumus amplius occurrere. ⌊Uxor⌋ vicina partui, ego absens omnibus ludibrio, nihil assecutus, nisi dehonestamentum exspectationis orig. expectationis⌈exspectationisexspectationis orig. expectationis⌉, quae fuerat de me, Deo tamen semper fidens, sanus et imperterritus et talis, de quali ait ⌊poeta⌋:
„cf. Hor. Carm. 3.3.7-8 ⌊Si fractus illabatur orbis, impavidum ferient ruinae.cf. Hor. Carm. 3.3.7-8 ⌋”. Deo interim reliqua committo. De me nihil sum sollicitus, tantum miseret ⌊uxoris⌋, de qua a tertio mense nihil accepi litterarum, et
cf. Pub. Sent. P.14-15 Pro medicina est dolor, dolorem qui necat. / Patiens et fortis se ipsum felicem facit. ⌊magnitudinem doloris ut supprimam, facit ipse dolorcf. Pub. Sent. P.14-15 Pro medicina est dolor, dolorem qui necat. / Patiens et fortis se ipsum felicem facit. ⌋. Sed ad haec studium philosophiae.
Nunc vero, cum orig. quum⌈cumcum orig. quum⌉ venissem ⌊Oenipontem⌋, incidit in me dominus et amicus communis ⌊Nicolaus a Nyptzitz⌋ missus a ⌊serenissimis regibus⌋ huc, nescio quibus de causis. ⌊Is⌋ de te nihil, fuit vero in illius societate homo bonus et prudens dominus ⌊Carolus Cotzer⌋, cuius frequenter mentionem habuisti, cui has ego litteras commisi. ⌊Is⌋ petiit tibi commendari. Dominus ⌊Nyptzitz⌋ petiit excusari. Est alius, quam prius, amplius enim non bibit et memoriam tui tametsi poculo heri epoto fecerimus, tamen fuit hodie pigrior. Nescio, an senectus adimat calorem, e quo est amor, queritur enim ⌊se⌋ quinquagenarium. ⌊Caesar⌋ it ⌊Bononiam⌋ e ⌊Mantua⌋. Venturus est ⌊eo⌋ ⌊pontifex maximus⌋, qui abiit ⌊Rhoma⌋ decima octava orig. decimaoctava⌈decima octavadecima octava orig. decimaoctava⌉ huius.
UB H 154, f. 104v
Si quando rebus nostris es bene apprecatus, nunc, quaeso orig. queso⌈quaesoquaeso orig. queso⌉, id age. Egemus enim bono intercessore et de rebus minus spero de die in diem. Alibi mera paupertas, alibi merus contemptus et defectus iudicii.
⌊Andreas Auria⌋ expugnata ⌊Corone⌋, ⌊Patris⌋, ⌊Castello Novo⌋ et castellis aliquot revocatur in ⌊Italiam⌋ ex ⌊Peloponneso⌋ transvecturus ⌊caesarem⌋ ex ⌊It written over h⌈htt written over h⌉alia⌋ in ⌊Hispanias⌋, quod fiet vere proximo.
⌊Dux Wirtembergensis iunior⌋ noster secutus est ⌊caesarem⌋ usque ad ⌊Iudenburgum⌋ ⌊Styriae⌋. Ibi dimissis familiaribus omnibus et praecone tuo ⌊Philippo⌋ duobus tantum famulis assumptis nescio quo profectus est, neque enim, quantumvis magna industria, quae adhibita est, per nos resciri potuit, ubinam sit.
Res nostrae vadunt in deterius. Duo reges, ⌊Francus⌋ et ⌊Anglus⌋, sunt simul in confinibus ⌊Flandriae⌋. ⌊Patria nostra⌋ iterum aquis obruta, ut audio, periculosius quam prius. Nemo contentus. ⌊Itali⌋ saeviunt. Caritatem annonae, quae est in ⌊Italia⌋, non possum exprimere, indignitatem minus. Adest in causa ⌊dux Mantuae⌋, illo nomine indignus et faenerator orig. foenerator⌈faeneratorfaenerator orig. foenerator⌉ turpis et inhumanus, qui se talem praestitit nobis, qualem nemo umquam orig. unquam⌈umquamumquam orig. unquam⌉ tyrannus. Et id crede tibi a Cornelio dictum non ab affectu neque sine causa, quae t(?)ua ms. t(?)ue(!)
⌈t(?)uat(?)ua ms. t(?)ue(!)
⌉ minima ex parte superinscribed⌈ex parteex parte superinscribed⌉, sed et me, cum potuit, et omnes nostros curiales inauditis hactenus modis tractavit, ita ut nusquam indignius.
⌊Caesar⌋ abiturus est ⌊Bononiam⌋. Ego te cupio recte valere, est enim spes de te mihi. Sollicitor a ⌊Franco⌋ dignis condicionibus orig. conditionibus⌈condicionibuscondicionibus orig. conditionibus⌉ ego indignus, qui solliciter, et dignus meliore apud meos successu, neque tamen sum mercennarius, sed te imitabor patrem et parentem, et integritatem hanc tibi persuade non esse exuturum Cornelium, quantumvis possit indignatio. Sed tamen non ero bestia et forte ita sum victurus, ut nihil a viro bono possit impingi. In isto meo privato dolore amissis omnibus amicis in aula, submersa ⌊patria⌋ sine spe recuperandi, tempestate, quae videtur paritura bellum apud nos civile aut, si mavis, seditionem popularem, cum ego nullarum possim esse partium et malim per alios, quam per me, scandala obvenire, statui alicubi fugere, et ad te, nam reliquae cogitationes, de quibus pridem, non videntur mihi successum habiturae.
Nolo tamen molestus esse tibi, cui molestus esse non possum, sed aliquem angulum mihi reser hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉va, in quo possim latere et reliquum vitae transigere. Et hoc tibi puta serio dictum, nam diutius ego multa concoquere non possum, si tamen volo, possum mederi. Sed haec orig. hec⌈haechaec orig. hec⌉ Deo nostro.
Nunc scripsi ad ⌊reginalem maiestatem⌋, in cuius negotio nihil est actum ob mortem ⌊<Valdesii>⌋, cuius non sine summo dolore mentionem facio. Penes ⌊Grandtvellanum⌋ nunc sunt omnia imperii Latina, Gallica, penes ⌊Cobos⌋ Neapolitana, Hispana, summa rerum. Ego cuperem te semel adhuc videre ex animo et veniam ad te forte brevi, et te videbo, postea de me
cf. Vulg. 1Sm 3:18:3 Et ille repondit: „Dominus est, quod bonum est in oculis suis, faciat”; Vulg. 2Sm 10:12:3 Dominus autem faciet, quod bonum est in conspectu suo ⌊faciat Deus, quod bonum est in oculis suiscf. Vulg. 1Sm 3:18:3 Et ille repondit: „Dominus est, quod bonum est in oculis suis, faciat”; Vulg. 2Sm 10:12:3 Dominus autem faciet, quod bonum est in conspectu suo ⌋. Tu interim, mi pater, recte vale et Deus te conservet, qui solus nos creavit, quo salvo neque mihi
UB H 154, f. 105r
meus est animus periturus, quo adempto desperatus iste Cornelius Deum est precaturus orig. praecaturus⌈precaturusprecaturus orig. praecaturus⌉, ut et adimatur et,
cf. Vulg. Mc 10:9:1; Vulg. Mt 19:6:2 Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet; CroALa marul-mar-in-epigr.xml Commune sepulchrum esse uoluit ut, quorum animos amor iunxerat, eorum ossa mors non separet ⌊quos vita coniunxit, eosdem mors non separetcf. Vulg. Mc 10:9:1; Vulg. Mt 19:6:2 Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet; CroALa marul-mar-in-epigr.xml Commune sepulchrum esse uoluit ut, quorum animos amor iunxerat, eorum ossa mors non separet ⌋.
⌊Campensem⌋ Deus conservet t stain⌈[t]t stain⌉ecum. Hic nihil boni. ⌊Germaniae⌋ silent. In ⌊Italia⌋ nos sumus contempti. Sed haec longius. Te, mi Pater, conservet ⌊Christus⌋.