List #859
Cornelis DE SCHEPPER & Nikolaus NIBSCHITZ (NIPSZYC) do Ioannes DANTISCUSInnsbruck, 1532-11-30
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi etc., domino et patri meo honorandissimo
Reverendissime et excellentissime Domine, Pater honorandissime et cuius mihi ante oculos semper imago est.
Ego recte valeo, Deo gratia, relictus a caesare Viennae ad prospiciendum ipsius exercitui de commeatu. Interim decessit ad caelos orig. coelos⌈caeloscaelos orig. coelos⌉ noster Valdesius a me visitatus in media peste. Ego aegre secutus sum caesarem Mantuam, nam rustici in Styria et Charinthia plurimos interfecere nostros ob Italos, qui praecesserant caesarem et omnes exusserant vicos, per quos transiverunt. De ratione profectionis nihil possum scribere, fuit enim similis actionibus nostris solitis, de quibus si scriberem, ut nihil novum scriberem, ita me torquerem fessum tot rebus vide visis. Omnino vero ita habe. Relictus ego tot in aerumnis, Dei potentia adiutus, solus cum Godtscalco et Lundensi, cui sum coactus obsequi mea sponte iure veteris agnitionis, pertransivimus montes passim videntes cadavera nostrorum, qui sunt a rusticis caesi orig. cesi⌈caesicaesi orig. cesi⌉, venimusque Mantuam. Hic non fui, nisi diebus septem, cum sum missus ad regem Romanorum orig. Rhomanorum⌈RomanorumRomanorum orig. Rhomanorum⌉ in negotiis secretis. Interim egi apud caesarem, et stain⌈[et]et stain⌉si videretur maiestati ipsius dignus Cornelius, qui succederet in locum secretarii Latini pro Valdesio, permissa interim cura Neapolitanarum rerum cuidam Diacques homini, qui neque litteras, neque natare, versatus vero est apud Cobos fuitque apud eum loco praefecti domus ipsius. Respondit se non velle amplius habere secretarium Latinum. Ita tuus ille Cornelius destitutus est opinione et credulitate, missus vero per postas et tempore malo, sed cui iam assuevit, sine spe et successu.
Interim Caurus ventus patriam nostram submersit iterum, cui malo non possumus amplius occurrere. Uxor vicina partui, ego absens omnibus ludibrio, nihil assecutus, nisi dehonestamentum exspectationis orig. expectationis⌈exspectationisexspectationis orig. expectationis⌉, quae fuerat de me, Deo tamen semper fidens, sanus et imperterritus et talis, de quali ait poeta: „Si fractus illabatur orbis, impavidum ferient ruinae.”. Deo interim reliqua committo. De me nihil sum sollicitus, tantum miseret uxoris, de qua a tertio mense nihil accepi litterarum, et magnitudinem doloris ut supprimam, facit ipse dolor. Sed ad haec studium philosophiae.
Nunc vero, cum orig. quum⌈cumcum orig. quum⌉ venissem Oenipontem, incidit in me dominus et amicus communis Nicolaus a Nyptzitz missus a serenissimis regibus huc, nescio quibus de causis. Is de te nihil, fuit vero in illius societate homo bonus et prudens dominus Carolus Cotzer, cuius frequenter mentionem habuisti, cui has ego litteras commisi. Is petiit tibi commendari. Dominus Nyptzitz petiit excusari. Est alius, quam prius, amplius enim non bibit et memoriam tui tametsi poculo heri epoto fecerimus, tamen fuit hodie pigrior. Nescio, an senectus adimat calorem, e quo est amor, queritur enim se quinquagenarium. Caesar it Bononiam e Mantua. Venturus est eo pontifex maximus, qui abiit Rhoma decima octava orig. decimaoctava⌈decima octavadecima octava orig. decimaoctava⌉ huius.
Si quando rebus nostris es bene apprecatus, nunc, quaeso orig. queso⌈quaesoquaeso orig. queso⌉, id age. Egemus enim bono intercessore et de rebus minus spero de die in diem. Alibi mera paupertas, alibi merus contemptus et defectus iudicii.
Andreas Auria expugnata Corone, Patris, Castello Novo et castellis aliquot revocatur in Italiam ex Peloponneso transvecturus caesarem ex It written over h⌈htt written over h⌉alia in Hispanias, quod fiet vere proximo.
Dux Wirtembergensis iunior noster secutus est caesarem usque ad Iudenburgum Styriae. Ibi dimissis familiaribus omnibus et praecone tuo Philippo duobus tantum famulis assumptis nescio quo profectus est, neque enim, quantumvis magna industria, quae adhibita est, per nos resciri potuit, ubinam sit.
Res nostrae vadunt in deterius. Duo reges, Francus et Anglus, sunt simul in confinibus Flandriae. Patria nostra iterum aquis obruta, ut audio, periculosius quam prius. Nemo contentus. Itali saeviunt. Caritatem annonae, quae est in Italia, non possum exprimere, indignitatem minus. Adest in causa dux Mantuae, illo nomine indignus et faenerator orig. foenerator⌈faeneratorfaenerator orig. foenerator⌉ turpis et inhumanus, qui se talem praestitit nobis, qualem nemo umquam orig. unquam⌈umquamumquam orig. unquam⌉ tyrannus. Et id crede tibi a Cornelio dictum non ab affectu neque sine causa, quae t(?)ua ms. t(?)ue(!) ⌈t(?)uat(?)ua ms. t(?)ue(!) ⌉ minima ex parte superinscribed⌈ex parteex parte superinscribed⌉, sed et me, cum potuit, et omnes nostros curiales inauditis hactenus modis tractavit, ita ut nusquam indignius.
Caesar abiturus est Bononiam. Ego te cupio recte valere, est enim spes de te mihi. Sollicitor a Franco dignis condicionibus orig. conditionibus⌈condicionibuscondicionibus orig. conditionibus⌉ ego indignus, qui solliciter, et dignus meliore apud meos successu, neque tamen sum mercennarius, sed te imitabor patrem et parentem, et integritatem hanc tibi persuade non esse exuturum Cornelium, quantumvis possit indignatio. Sed tamen non ero bestia et forte ita sum victurus, ut nihil a viro bono possit impingi. In isto meo privato dolore amissis omnibus amicis in aula, submersa patria sine spe recuperandi, tempestate, quae videtur paritura bellum apud nos civile aut, si mavis, seditionem popularem, cum ego nullarum possim esse partium et malim per alios, quam per me, scandala obvenire, statui alicubi fugere, et ad te, nam reliquae cogitationes, de quibus pridem, non videntur mihi successum habiturae.
Nolo tamen molestus esse tibi, cui molestus esse non possum, sed aliquem angulum mihi reser hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉va, in quo possim latere et reliquum vitae transigere. Et hoc tibi puta serio dictum, nam diutius ego multa concoquere non possum, si tamen volo, possum mederi. Sed haec orig. hec⌈haechaec orig. hec⌉ Deo nostro.
Nunc scripsi ad reginalem maiestatem, in cuius negotio nihil est actum ob mortem <Valdesii>, cuius non sine summo dolore mentionem facio. Penes Grandtvellanum nunc sunt omnia imperii Latina, Gallica, penes Cobos Neapolitana, Hispana, summa rerum. Ego cuperem te semel adhuc videre ex animo et veniam ad te forte brevi, et te videbo, postea de me faciat Deus, quod bonum est in oculis suis. Tu interim, mi pater, recte vale et Deus te conservet, qui solus nos creavit, quo salvo neque mihi UB H 154, f. 105r meus est animus periturus, quo adempto desperatus iste Cornelius Deum est precaturus orig. praecaturus⌈precaturusprecaturus orig. praecaturus⌉, ut et adimatur et, quos vita coniunxit, eosdem mors non separet. Campensem Deus conservet t stain⌈[t]t stain⌉ecum. Hic nihil boni. Germaniae silent. In Italia nos sumus contempti. Sed haec longius. Te, mi Pater, conservet Christus.
Ex Oeniponte, pridie Kalendas Decembres anno XV-c XXXII-o.
Reverendissimae Celsitudinis Tuae filius Cornelius Scepperus
Nykel Nybszycz yn Ynspruk myt egner hant
Postscript:
Communis noster amicus Loxanus sese tibi commendat.