» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1373

Bona Sforza to Ioannes DANTISCUS
Vilnius, 1535-11-18
            received [1535]-12-09

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 3465, p. 245-248

Prints:
1AT 17 No. 560, p. 701-702 (in extenso; Polish register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

[R]everendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Culmensi sincere nobis dilecto

Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lituaniae, Russiae, Prussiae Masoviaeque etc. domina.

Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.

Redditae sunt nobis litterae Paternitatis Tuae scriptae ex Lubavia primo Novembris, quibus nobis Paternitas Tua scribit pervenisse ad illam litteras nostras, quas post abitum Paternitatis Tuae ex Cracovia scripsimus, quod libenter audimus.

Intelleximus etiam nondum pacatum esse dissidium illud inter generosum Stanislaum Kostka arcis Mariemburgensis procuratorem et terrarum Prussiae thesaurarium et quosdam consiliarios [t]errarum Prussiae, quae res multum displicere videtur maiestati regiae et nobis, quod quidem dissidium maiestas sua sublatum esse voluit mediante illa reconciliatione per ipsum Kostka in consilio clauso facienda, quae forte ex certis rationibus hactenus non est facta, sed in proxima conventione eadem fiet.

Ideo Paternitatem Tuam hortatam esse voluimus, ut cum illa reconciliatio in proximo conventu facta fuerit, Paternitas Tua illam acceptet et plus aequo ultraque voluntatem regiam illam non extendat et in ea re Paternitas Tua ita se gerat, ut hoc nobis abiens coram et nunc demum per litteras suas polliceri et in omnibus rebus benevolenter se offerre et exhibere voluit Paternitas Tua, non dissidere scilicet a voluntate nostra. Quam quidem exhibitionem illius apud nos factam, ut antea ita et impraesentiarum gratam acceptamque habemus, nec dubitamus, quod et in ea re Paternitas Tua ita se geret, ut est de illa desiderium et e[xspe]ctatio nostra et exhibitio Paternitatis Tuae facta exigit et postulat, persuasum enim habemus, quod cum Paternitas Tua conquieveri[t], alios omnes in eius sententiam ituros.

Quae recte valeat.

Da[tae] Vilnae XVIII Novembris anno Domini MDXXXV.

Ad mandatum proprium sacrae reginalis [maiestatis].