Letter #3551
Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1533-01-18
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo meo domino Culmensi etc.
Scripsi nuper ex domo mea haec omnia, quae nunc essent scribenda, praesertim quod ad consecrationem Reverendissimae Dominationis Vestrae pertinet responsumque exspecto. De rebus nostris conventualibus pudet id, quod est, scribere, non est autem aliud, quam nos hactenus nihil agere nec quomodo, aut quid agendum, scire. Omnia vergunt in deterius. Non dubito Reverendissimam Dominationem Vestram, cum erat Cracoviae, clare perspexisse, quo in cardine summa rerum omnium vertitur. Hinc omnium turbarum fons, in quibus omnino praestat sequi Ovidianum illud: crede mihi, bene qui latuit, bene vixit. De his coram brevi latius et liberius. Interim me fraternae gratiae Vestrae Reverendissimae Dominationis ex corde commendo.
Pyotrkoviae, XVIII Ianuarii 1533.
Vestrae Reverendissimae Dominationi addictus Plocensis