List #3546
Piotr TOMICKI do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1532-11-07
odebrano 1532-11-15 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia electo confirmato Culmensi, fratri et amico carissimo ac honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime ac honorande.
Cum diu exspectassem litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae de negotio Varmiensi, sub idem tempus binae sunt mihi ab illa redditae, ex quibus simul et domini episcopi Varmiensis institutum, in quo animum offirmavit, perspexi et quid in ea re faciendum Dominatio Vestra censeat, plane cognovi. Ac tametsi quidem animum et voluntatem domini episcopi ex illius ad me [litte]ris iam ante ego cognoveram, nolebam tamen nisi consilio Dominationis Vestrae Reverendissimae habito aliquid cum maiestate regia super hac re statuere. Quod cum nunc habeam intelligamque esse ad rem accommodatum, agam et efficiam apud maiestatem suam, ut responderi faciat se coadiutorias non admissuram, quae et novae sunt captiones et episcopali dignitati atque auctoritati nequaquam decorae.
De contributione nuper in Prussia decreta faciam operam apud maiestatem regiam, ut illa in bonis episcopatus Dominationis Vestrae Reverendissimae illi condonetur et remittatur.
Paulum Fasolth iuvi, quod potui, aliter autem non potui, quam ita, ut factum est, de quo ipse Dominationem Vestram Reverendissimam faciet certiorem.
In aula nihil aliud est actum scitu dignum, nisi quod maiestas regia pro sui animi lenitate et sincero in rem publicam Christianam affectu, cupiens pacem et concordiam toties frustra temptatam inter reges dissidentes denuo sollicitare et suadere, miserit nuper magnis itineribus dominum Nicolaum Nipschicz ad serenissimum regem Ferdinandum explorandi causa, an ad ineunda[m] cum adversario concordiam consentire vellet et agendi, ut si non abnuat concordiam, oratores huc in regnum maiestatis suae ad illius tractationem mittere non recusaret.
In his rebus, quid maiestas sua proficiet, cum ego cognovero, Dominationem quoque Vestram Reverendissimam facere certiorem curabo. Cuius amori et benevolentiae fraternae me commendo et felicem atque recte sanam esse semper opto.
Datae Cracoviae, die VII-a Novembris anno Domini M-o D-o XXXII-o.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis Petrus episcopus Cracoviensis et vicecancellarius subscripsit