List #2245
Bona Sforza do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-12-04
odebrano 1540-01-29 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Rogavit nos venerabilis pater Marcus a Turri Venetus commissarius provincialis fratrum sancti Francisci, ut fratres ordinis eius conventuum, qui sub iurisdictione Paternitatis Vestrae sunt, eidem Paternitati Vestrae commendaremus. Nos petitioni ipsius patris commissarii, qui paenitentiarius noster est, benigne annuentes fratres ipsos et eorum negotia licita et honesta, quae ex litteris sacrae maiestatis regiae diffusius cognoscet et ipsi verbis diffusius explicabunt, Paternitati Vestrae commendamus cupimusque, ut illos in protectione sua manu teneat, quoad iu paper damaged⌈[u]u paper damaged⌉s et aequitas permittent, rem nobis factura gratam.
Bene valeat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die 4-ta mensis Decembris 1539.
Ad mandatum s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉ maiestatis reginalis proprium.