List #1493
Mauritius FERBER do Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1536-06-30
odebrano on the way to Heilsberg (Lidzbark Warmiński), [1536]-06-30 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo pater et domine frater amiceque carissime ac plurimum honorande. Omnem felicitatem.
Quid magistratus Gedanensis nobis coniunctim et divisim scripserit, ex eius litteris atque etiam quid mihi visum sit illi esse respondendum, ex per nos dictata carta Dominatio Vestra Reverendissima cognoscet, salva tamen correctione Reverendissimae Dominationis Vestrae. Cui haec obviam mittere libuit, ut inter proficiscendum habeat, quo et itineris taedium levet et tempus bonarum horarum non perdat. Quo etiam fiet, ut nuntius Gedanen(sium) in tertium diem hic exspectans eo citius sub adventum Reverendissimae Dominationis Vestrae absolvatur. Quae ut erit mihi gratissimus hospes superinscribed⌈hospeshospes superinscribed⌉, ita ipsam salvam et incolumem advenire exopto.
Ex Heilsberg, ultima Iunii MDXXXVI.
Mauritius Dei gratia episcopus Warmiensis