List #2595
Stanisław ZAGÓRSKI do Ioannes DANTISCUSnear Esztergom, 1542-10-17
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-12-28 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissmo in Christo Patri, Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc.
Illustrissime princeps.
Prioribus litteris eo quo debui studio Reverendissimae Paternitati Vestrae exposui, quicquid hic in obsidione Pesti actum gestumque fuerit et quid praeterea successerit. Facile Reverendissima Paternitas Vestra intellegit nihil omnino a nobis, quicquid facto opus hidden by binding⌈[us]us hidden by binding⌉ erat, praetermissum esse, omnemque superinscribed in place of crossed-out ommenque⌈ommenqueomnemqueomnemque superinscribed in place of crossed-out ommenque⌉ nos movisse lapidem. Quod vero conatus nostri frustra coepti hidden by binding⌈[ti]ti hidden by binding⌉ sunt quodque parum feliciter nobis successere hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉, Reverendissima Paternitas Vestra pro sua prudentia haud magno negotio, ut alia omnia, perspicit.
Et si mihi quid hidden by binding⌈[uid]uid hidden by binding⌉ per Reverendissimam Paternitatem Vestram divinare licet, quid aliud in causa fuisse dicam, quam Deum nostris iniqui hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉tatibus offensum nobis parum propitium exstitisse hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉. Si enim is, qui non curribus, non equis, non machinis, non pyxidibus, non denique omnibus his rebus necesse habet, qui praeterea non plures, sed vel unum etiam in suo nomine milia hidden by binding⌈[ia]ia hidden by binding⌉ fugare sinit, conatus nostros iuvisset, profecto tantopere non laborassemus. Quod si adhuc aliquid dicere licet, quid, quaeso, aliud n[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ malis tot iam annis acceptis Turcas esse experimur, quam Dei, Dei, inquam, nefandis peccatis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ sceleribusque nostris graviter offensi, iram, summam hidden by binding⌈[mam]mam hidden by binding⌉ indignationem flagellumque eius.
Verum ego fortassis longius in divinando quam mihi concessum hidden by binding⌈[sum]sum hidden by binding⌉ est, progressus{us} sum, cum cuncta haec me etiam tacente Reverendissima Paternitas Vestra sapienter pervidet. Proinde hidden by binding⌈[nde]nde hidden by binding⌉ quid postea actum sit, quamquam dubium, feliciora hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ ne a<n> prioribus deteriora fuerint, Reverendissimae Paternitati Vestrae non gravatim aperiam.
BCz, 247, p. 385 Post frustra coeptos in oppugnando Pesto labores octava Octobris castra movimus venimusque Ditrich Valth. Iam tum milites non pugnam neque bellum, sed profectionem in patriam quisque suam parabant. Ibi imperator exercitus uni Germanorum regnanti discedendi facultatem dedit. Dux quoque Mauritius exercitu relicto domum profectus est, Germani vero Inferiores, quos Niderlandos vocamus, quoniam in oppugnatione parum feliciter illis successerat, ab ea adhuc nocte, qua id temptatum est, nihil aliud praeterquam quod perpetuo fugiebant, intra fugiendum autem, ne omnino parum strenui viderentur, naves incendebant annonamque, cuius magnam habebant copiam, utpote farinae, butyri, vini, cerevisiae, quamquam omnem illic reliquerunt, pessum dabant. Hic illi satis fortes invictoque animo, si dis placet, erant. Atque hic non plus uno die egimus.
Nona Octobris, die Lunae, cum nihil iam minus quam bellum cogitabamus aut sperabamus, et ecce Turcarum partim equitum, partim peditum sex aut octo milia Pesto egressi nos in fugam facile vertere posse rati, hora iam Vesperorum impetum in nos fecerunt, quos milites nostri, in custodiis ab exercitu spatiis tantum sagittae ab arcu missae positi, utcumque arcebant sustinebantque ac mox dato signo BCz, 247, p. 386 Hungari primi, hussarze dicti, cum Polonis, quos hidden by binding⌈[uos]uos hidden by binding⌉ kozakos vocamus, cum Turcis audacter congressi sunt seque invicem miscunt, pugnatur strenue, fit clamor armorumque ingens strepitus hidden by binding⌈[itus]itus hidden by binding⌉. Nostris interea machinarum usum aut quia opus hidden by binding⌈[us]us hidden by binding⌉ non esse putarent, aut quia facultas non dabatur neglegentibus, imperator exercitus cum gravioris armaturae militibus, fedueresse(?) dictis, advenit, atque ita iuncta quasi manu, coniunctis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ viribus Turcas in fugam verterunt neque vertisse satis erat, ad moenia civitatis usque persecuti sunt. Hic quamquam omnes strenue satis pugnarunt, Hungari tamen praecipue, qui tantorum finem aliquem hidden by binding⌈[em]em hidden by binding⌉ cupientes malorum adeo instabant, saeviebant, ut etiam hostes cursu veluti anteverten(do) or anteverten(tes)⌈anteverten(do)anteverten(do) or anteverten(tes)⌉ plures hostium turba in civitate occludi visi sunt(!)(!). Tanti nunc illic tot iam malis attritis pax fit hidden by binding⌈[fit]fit hidden by binding⌉ libertatisque amor.
In hoc certamine cecidit nobilis vir, dominus Iacobus hidden by binding⌈[bus]bus hidden by binding⌉, Romani imperii dapifer, nobiles praeterea sex plus hidden by binding⌈[lus]lus hidden by binding⌉ minusve equites reique militaris non ignari de hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉siderati sunt. Haec quantum ad bellum attinet Reverendissimam Paternitatem Vestram scire volui.
Porro, cum iam altero die superinscribed⌈diedie superinscribed⌉ Vaczow essemus, relatum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉ est nobis dominum Alexium Thurzy vita esse defunctum regemque Romanorum in Ostrom prope BCz, 247, p. 387 futurum ibique Hungariae proceres fidem illi suam praestare debere.
Praeterea caesarem Christianorum e vita migrasse passim ferunt, verum haec ex frequentibus illinc ad vos nuntiis Reverendissimae Paternitati Vestrae notiora esse puto, quam quod hic quicquam me affirmare oporteat.
Verum ad exercitum adhuc redeo. Germanorum exercitus inter Komorno et Presborg hiematurus est. Nunc vero, quoniam ab haiducis permulta hactenus incommoda patiebatur, in Komorno profectus illic castra metatus est. Feria quinta ante litteras datas Varczoff incenderunt acceptis prius omnibus, quae illic erant, praeter relictos pueros, rebus. Eodem die{m} Petrus Perenni et Batori Andriascha capti sunt atque in Ostrom ducti. Nonnulli fidem suam obstrinxerunt, permulti vero fuga saluti suae consuluerunt.
Haec ego Reverendissimam Paternitatem Vestram quamprimum scire volui. Si quid hic interea notum fuerit, non committam, quin Reverendissimam Paternitatem Vestram quam primum certiorem reddam.
Datum sub Ostrom, 17 Octobris anno Domini 1542.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus Stanislaus Zagorski, Romanorum regis in Christianorum exercitu curruum praefectus, servitor