List #1632
Kaspar HANNAU do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-04-26
odebrano [1537]-05-07 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
AAWO, AB, D. 6, f. 1v unnumbered after f. 9
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni, Dei gratia episco paper damaged⌈[episco]episco paper damaged⌉po Culmensi, et administratori paper damaged⌈[nistratori]nistratori paper damaged⌉ episcopatus Pomezaniensis, domino et avunculo suo clementissimo
Salutem et sui quam humillimam commendationem.
Tametsi nunc, Praesul ornatissime, quod Reverendissimam Amplitudinem Tuam scire oporteret neque, quo Reverendissimae Amplitudini Tuae gratificari possum, habeo nihil, tamen cum nuntius a Reverendissima Amplitudine Tua ad serenissimam regiam maiestatem cum litteris missus mihi quoque apparuit, intermittere non potui, quin ei nonnihil litterarum ad Reverendissimam Amplitudinem Tuam darem. Verum, cum spem mortalium fallacem esse multum et frequenter audivi, nunc illud re ipsa expertus sum. Siquidem sperabam aliquid novorum librorum advenire intra hos dies, quos nunc cum famulo Reverendissimae Amplitudini Tuae transmittere constitui, tamen nihil novi usquam apparuit nec habetur quicquam hoc anno impressum. Bibliopolae, qui in Italiam Germaniamque libros emendi causa profecti sunt, nullus adhuc rediit, quamquam iam ante aliquot dies expectabantur. Si vero (quamprimum redibunt) quidpiam, quod ex re Reverendissimae Amplitudinis Tuae esse sciam, offendero, emendum et mittendum imprimis curabo etc.
Pueros, Reverendissime Praesul, hic cotidie expectabam, habitationem et quae praeterea ex usu eorum esse scivi, adornavi parataque adhuc habeo, an vero hoc anno venturi sunt, ignoro, quare Reverendissimam Amplitudinem Tuam, ut me certiorem reddat, humillime rogo, quia nisi intra sex hebdomadas aderunt, alios intromittere ad me on the margin⌈ad mead me on the margin⌉ cogor, etc.
Nova autem, quae alibi geruntur hicque audiuntur, non dubito, quin Reverendissima Amplitudo Tua satis copiose ab aliis accipit et multo prius, quam ad me perveniunt. Illud tamen Reverendissimam Amplitudinem Tuam latere nolui, quod in Germanici contionatoris locum, qui nuper discessit, successit Gaspar Lyssman Thuroniensis, Reverendissimae Amplitudini Tuae fortassis satis notus, cuius prima contio, 23 Aprilis habita, paucis admodum placere coepit. Quid deinde alii? Reverendissimam Amplitudinem Tuam Iesus in Nestoris usque annos incolumem servet.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, 26 Aprilis, anno Domini 1537.
Reverendissimae Amplitudinis Tuae extremus homuncio Casp(er) Hannow paper damaged⌈[w]w paper damaged⌉