List #2765
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUSBrest-Litovsk, 1544-10-13
odebrano Wormditt (Orneta), 1544-10-21 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Magister Iacobus quemadmodum sit absolvendus — nondum enim est absolutus — ex reverendissimi domini litteris cognoscet. Vehementer offensa est maiestas regia, quamquam reginalis maiestas, ut narrat magister Iacobus, excepit eum non inhumaniter. Consilium Reverendissimae Dominationis Vestrae probatur Vestrae reverendissimo domino. Idem et ipse censet, sed de constantia metuit, ne idem accidat, quod in Piitrckoviensibus comitiis, ubi dici potuit: “Parturiunt montes”. Nam texi videtur tela Penelopes.
Novarum hic rerum nihil est, nisi quod hodie Deo duce nos cum serenissimo rege Cracoviam seniore, regina vero Elisabetha Vilnam proficiscitur cum suo. Quae sit animi nunc distractio, facile Reverendissima Dominatio Vestra coniecturam facere potest, sumus enim in procinctu. Quamobrem dabit veniam brevitati. Mauricium aut Psittacum in horas expectamus. Per eum scribentur omnia fusius.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Ex
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus