List #3257
Samuel MACIEJOWSKI do Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1547-11-13
odebrano Wormditt (Orneta), 1547-11-21 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino suo colendissimo
Reverendissime in Christo pater et domine, domine colendissime. Addictissimis meis servitiis in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis commendatis salutem et felicia omnia ex animo eidem succedere opto.
Quod tam amanter ea, quae per me scribuntur, Vestra Reverendissima Dominatio suscipere solet, facit id quidem pro solita sua benignitate et erga me animi propensione singulari, sed profecto et scripta mihi eiusdem, ut debent, sunt gratissima, veteris enim suae erga me benevolentiae semper cum per me leguntur vestigia eaque non obscura in illis perspicio. Ceterum quod a me postulat, ut causam dominae Catherinae relictae olim nobilis Georgii Sche superinscribed⌈ee superinscribed⌉ffke viduae et haberem commendatam et quantum in me esset providerem, ne contra decretum maiestatis regiae pro illa latum aliquid in contrarium prodire adversariis suis instigantibus posset. Dabo operam eamque diligentem, ut et appellatio haec omisso iuris ordine per adversarios facta ipsis nihil prosit et citatio illius nulla detur.
Quod Sculteti etiam attinet negotium, id ego satis firma teneo memoria et curabitur per me diligenter, ne quid huic prodeat, quod illius causam aliquo modo iuvare possit.
Opto Vestram Reverendissimam Dominationem felicissime per annos plurimos valere, cui me et servitia mea iterum commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Piotrcoviae, XIII-a Novembris anno Domini M-o D-o XLVII-o.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae servitor vicecancellarius manu sua etc.(?)