Non potui committere ⌊huc⌋ ad meos sospes rediens pro ea humanitate et benevolentia, qua me et prius semper, et novissime ⌊Cracoviae⌋ Dominatio Vestra Reverendissima est prosecuta, quin iis Dominationis Vestrae Reverendissimae cum prosperam valetudinem, tum etiam sta[tum], quem in dies feliciorem Dominationi Vestrae Reverendissimae precor, inviserem, o[f]ferens me, si qua in re gratificari [seu] inservire possem, Dominationi Vestrae Reverendissimae propensissimum atque obsequentissimum.
De rebus novis hoc tempore apud nos nihi[l] habetur. In ⌊Dania⌋ omnia sunt pacata. ⌊Quod regnum⌋ ⌊dux Holsaciae⌋ non sine adminiculo ⌊serenissimi regis nostri⌋ obtinuit. Fertur tamen, quod
episcopis in eo male velit, quorum aliquot detinet captivos. Videretur mihi non abs re esse, cum ⌊serenissimus dominus noster⌋ in ea est amicitia et coniunctione cum eodem ⌊duce electo Daniae rege⌋, ut ⌊maiestas eius regia⌋ amice pro captivis episcopis ⌊illi⌋ scriberet, itidem et
⌊illustrissimo
duci in ⌊Prussia⌋⌋[4], ne passim dicatur ⌊maiestatem regiam⌋ illi favisse, ut regnum assequeretur, quo res eccl<es>iasticas ex suo ordine et episcopos ex bonis suis deturbaret. Sunt et alii tres ⌊Sueciae⌋ episcopi ⌊Gdani⌋ exules – isti in magna vivunt paupertate. Subvenirem eis libenter, verum ego ipse egeo, duobus annis sese subsequentibus non parum in curia nostra extenuatus. Pro bonis igitur iis viris, qui quemadmodum et nos episcopi sunt, ad Dominationem Vestram Reverendissimam intercedo, utque ad ⌊maiestatem regiam⌋ et ad alios episcopos et praelatos nostr[os] Dominatio Vestra Reverendissima intercedat, plurimum oro, quo aliquid subsidii illis subministrari possit. Quod quidem et mutuae dignitatis cum eis officium, et ipsamet pietas Christiana deposcit ac postulat.
Ceterum, Reverendissime mi Domine, cum vale Dominationi Vestrae Reverendissimae dicerem, impense rogavi Dominationem Vestram Reverendissimam, ut honesto viro ⌊Georgio Hegel⌋, ⌊dominorum Fuggarorum⌋ ⌊Cracoviae⌋ factori, qui etiam Dominationi Vestrae Reverendissimae omnibusque praelatis ⌊Regni⌋ libenter, ubi potest, inservit, ad meam commendationem favere gratiamque suam non gravate contra iniquos
delatores et osores eius impartiri velit, quod hic iterum repeto, meque cum ⌊illo⌋ in benevolentiam et favorem Dominationis Vestrae Reverendissimae summopere commendo, quam Deus Omnipotens quam diutissime sospitet ac prosperet in omnibus.
[2 3 5 ] At the time, there were three Swedish bishops exiled by King Gustav Vasa staying in Gdańsk: ⌊Ioannes Magnus⌋, ⌊Magnus (Måns) Haraldsson⌋, ⌊Hans Brask⌋ (cf. ⌊⌋, p.9-10, 121-123, 181, 184) who asked Dantiscus to secure the Polish king’s intercession on behalf of the Danish and Norwegian bishops, imprisoned by king of Denmark Christian III, in their ⌊⌋ of November 2, 1536
[4 ] First wife of Albrecht Hohenzollern von Ansbach, ⌊princess Dorothea⌋, was the sister of the king of Denmark and Norway, Christian III