List #1814
[Ioannes DANTISCUS] do [Hieronymus AURIMONTANUS (GÜRTLER von Wildenberg)]Löbau (Lubawa), 1537-12-02
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Eximie Domine Doctor, compater carissime. Salutem et felicitatem.
Statui hinc propediem me conferre Heilspergum, unde, ut tecum super re scholastica colloquerer, priusquam hinc abeo, operae pretium esse putavi. Accedit praeterea matrem meam in valetudine non levi laborare, maxime ex tussi, febri – ut existimo – adiuncta. Ut igitur quaedam, ut vocatis, ad eam rem apta materialia tecum ferendo, quantum potest fieri citius, ad me superinscribed, in the hand of Dantiscus⌈ad mead me superinscribed, in the hand of Dantiscus⌉ concedas, te oro plurimum. Currum scio tibi esse, de equis, ut habeas, oeconomus meus Castri Antiqui curabit, atque adeo etiam, quae ad eam ad me profectionem pertinere videbuntur. Tu operam da, ut te hic quam primum videam. Non deerit tibi pro labore digna remuneratio. Bene vale ms. valae(!) ⌈valevale ms. valae(!) ⌉.
Lubaviae, II Decembris anno 1537.