» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #1903

Alexander SCULTETI do Ioannes DANTISCUS
Frauenburg (Frombork), 1538-08-13
            odebrano 1538-08-14

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, BK, 230, s. 29-30

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino meo colendissimo et gratioso

Observantiae et reverentiae devota exhibitione praemissa. Reverendissime in Christo pater et domine, domine colendissime et gratiose.

Quae nuper Reverendissima Dominatio Vestra mihi de coqua mea significavit, non potuerunt non afficere animum, ob id maxime, quod perspicerem aemulos meos mihi varias struxisse technas meque non solum apud Reverendissimam Dominationem Vestram, verum etiam passim multis confictis traduxisse. Cum hactenus de coniugio nec per somnium quidem quicquam mihi in mentem venerit meque iactatio haec coquae meae, qua{m} ipsa constanter inficiatur, hactenus latuerit, sed mirum non est, quod obtrectatores mei haec et maiora comminiscuntur. Oro autem Reverendissima Dominatio Vestra, quandoquidem delatores illorum numquam docebuntur, obtrectatorum eiuscemodi calumniis faciles aures non praebere velit atque omnem rem usque ad mutuum colloquium differre dignetur. Non opinor Reverendissimam Dominationem Vestram in me exasperatam ob exsecutam citationem contra venerabilem dominum Hosium, praesertim quod intellexi a venerabili domino cantore alias in Heilsberg Reverendissimam Dominationem Vestram per ipsum, num aegre latura foret, si nepos meus contra dominum Hosium ius suum prosequeretur, sciscitatam respondisse, quia ad desiderium Reverendissimae Dominationis Vestrae res pro domino Fabiano Dameraw non successit, se susque deque laturam, quid alii essent iure facturi. Ante annum quoque, cum explicarem Reverendissimae Dominationi Vestrae de iure nepotis mei, quod tanto tempore in commodum Reverendissimae Dominationis Vestrae non consului prosequendum, non consideravi amaritudinem aliquam Reverendissimae Dominationis Vestrae. Quomodo eatenus melius servire debuissem vel fratri germano, ignoro. Tandem post cessionem iuris mei, quae quo respectu ante annum facta est, optime novit Reverendissima Dominatio Vestra, non est mihi integrum neque meae potestatis, ut a causa, ob quam affinis meus defuncto Alberto Bisschoff missione proprii nuntii in Urbem sumptus fecit et expensas, illum totaliter retraham, aut si persuadeam de omnino relinquendo iure et causae cedendo, si alius quicumque id ab eo extorquere videbit, erit mihi multo gratissimum, tantum abest, ut quapiam inde crucier. Si vero ille neutiquam flecteretur, rogo et obsecro, Reverendissima Dominatio Vestra cogitare dignetur de tolerabili modo et condicione, quibus illi persuadeam transactionem, alioqui frustra rem conabor et absque meo demerito indignabitur mihi Reverendissima Dominatio Vestra. Quam interim obsecro, ut me pro observantia et studio meis in Reverendissimam Dominationem Vestram vetere sua benevolentia gratiaque et favore amplecti et fovere dignetur. Si quapiam alia in re me ad nutum Reverendissimae Dominationis Vestrae componere debebo, reperiet me ipsa sui addictissimum. Cuique me devotissime commendando omnem precor felicitatem.

Ex Frawenburg, XIII Augusti MDXXXVIII.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus Alexander Sculteti