» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2280

Samuel MACIEJOWSKI do Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1540-03-04
            odebrano Schmolainen (Smolajny), 1540-03-11

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 1597, s. 949-954

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

BCz, 1597, p. 954

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia Varmiensi episcopo, domino observatissimo

BCz, 1597, p. 951

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observatissime.

Officiosam servitiorum meorum commendationem.

De Alexandro Sculteti cum ita causam istam cordi esse videam Reverendissimae Dominationi Vestrae, mitto illi citationem. In urbe quoque providi, ut supplicatio eadem, quae missa est Reverendissimae D(ominationi) or D(ominationis)D(ominationi)D(ominationi) or D(ominationis) Vestrae, signaretur neque viciniori, sed Wladislaviensi episcopo causa committeretur. Ita utroque gladio, aut si altero satius videbitur Reverendissimae Dominationi Vestrae, contra illum pugnabimus. Erit in manu illius aut utroque, aut alterutro uti.

De domino Ioanne a Werden quod scribit Reverendissima Dominatio Vestra, voluissem quidem illi gratificari, sed aliter visum est maiestati reginali, quae in partes domini Schewka cum esset propensior, pervicit.

De fratribus in optimam partem accipiunt omnia serenissimi principes neque est, quod se animi angat Reverendissima Dominatio Vestra. Prospectior est omnibus pietas illius et religio, quam ut delationibus cuiusquam fides habeatur. Haec festinanter in multis et magnis meis occupationibus scripsi. Per dominum Plotowski copiosius.

Deus Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem.

Dat(ae) or Dat(um)Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um) Cracoviae, quarta Martii anno Domini M-o DXXXX-o.

Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor Samuel episcopus Chelmensis et vicecancellarius

Postscript:

BCz, 1597, p. 949

Quae hic aguntur, dominus Plotovski, qui hic rebus interest, rediens declarabit. Haec tamen summa est. Conventus hodie primum agi coeptus propter privatas altercationes, quae publica negotia remorabantur.

Caesar in Germaniam descendisse iam dicitur, ad quem profectus est rex Romanorum. A domino Laski allatae sunt litterae ex Constantinopoli, quibus scribit principibus Christianis indutias sex mensium a Turco concessas praeter Venetos. De rege Ioanne scribit, quod non satis amicum habeat caesarem, sed tamen et ipsi indutiae datae. A nostro oratore ex Turcia exspectamus litteras pro festo Paschatis. Quid afferent, non erit incognitum Dominationi Vestrae Reverendissimae. BCz, 1597, p. 950 Regia maiestas iam convaluit in omnibus praeter pedes, nam illis ita uti non potest ut prius. Interdum tamen inambulat et proinde decrevit in Lituaniam mox a festo Paschatis proficisci. Alia non sunt et, si essent, vix prae meis occupationibus scribi possent.

Iterum me commendo Vestrae Reverendissimae Dominationi.