» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2579

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1542-07-24
            odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-08-05

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 19, Nr 27

Publikacje:
1HE 1 Nr 116, s. 127 (in extenso; łacina regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo

Reverendissime Domine, domine colendissime

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

Nuptias esse prorogatas ad Epiphaniarum diem, non est clam, procul dubio, Reverendissimam Dominationem Vestram. Itaque laborabit interea, ut ne sit illi proficisci necesse, ac una rationes ostendet, quibus id apud serenissimam maiestatem regiam obtinere possit. Nam hic multae afferuntur, quamobrem haec provincia non alii quam Vestrae Reverendissimae Dominationi imponi debeat. Sed satis adhuc superest temporis ad id, quod cupit Reverendissima Dominatio Vestra, obtinendum.

Causa Ioannis Rumfeld futura est mihi commendata, cras cognitam iri puto. Negat pars adversa, cuius causae iudex aliquis fuerit eiusdem testem esse posse. Cum iudex non plus meminisse teneatur, quam quod eodem die actum sit. Habere se praetera dicit repetita eorundem testimonia, qui spiritum infantem duxisse pro testimonio dixerunt, quae tamen ego non vidi. Qui futurus sit litis eventus, dies crastinus indicabit.

De diplomate regio, ut a consulibus recta fiat ad serenissimam regiam maiestatem appellatio, egi cum reverendissimo domino: quid causae sit, nescio, quod deliberandum adhuc putat. Postea mitti posse dicit.

Ad venerabile capitulum litteras, quales voluit Reverendissima Dominatio Vestra, mitto. In urbem quoque litterae scriptae sunt pridem, sed nondum missae, quod eis serenissimus rex iuvenis subscribere noluit, a reginali maiestate, ut fertur, prohibitus, quae nullas in urbem litteras subscribi vult a se non visas, propter nominationes, ut audio, quas impetrare reverendissimus dominus meus Plocensis est conatus; quarum in his etiam litteris fit mentio. Sed quando convaluit iam, Deo sit gratia, rex grandior, subscribet maiestas eius brevi.

Germanicus exercitus iam est Budam versus profectus. Deus fortunet. Sed dum ille ad Viennam diutius commoratur, oppidum quoddam duodecim a Vienna miliaribus Turcae depopulantur et victum omnem Budam secum auferunt. Nomen oppidi memoria non teneo, sed exigui numero Turcae fuisse dicuntur.

Quae inter caesarem et Galliae regem agantur, certius habet explorata Reverendissima Dominatio Vestra.

Scarparia terrae motu quassata concidit neque domus in ea integra ulla remansit. Imaginem Divae Virginis locutam ferunt, ad quam ingens fit hominum concursus.

Deum precor, ut Reverendissimam dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.

Cracovia, nono Calend[is] Augusti 1542.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditiss[imus] Stanislaus Hos[ius] cantor et canonicus