» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2731

Samuel MACIEJOWSKI do Ioannes DANTISCUS
Brok, 1544-06-05
            odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-06-11

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 1599, s. 417-420

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino fratri amicoque carissimo ac honorando

Reverendissime in Christo Pater, domine et amice carissime.

Litterae, quas attulerat Mauricius, summis principibus redditae sunt. Offensa est sacra maiestas regia istorum effrenata audacia, qui mentem ei sanam in curia Romana adimere conantur, quemadmodum ex litterarum in Urbem scriptarum exemplis Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet.

Quae vero acta scribit per nos Mariemburgi, de iis nondum est deliberatum quicquam. Etsi maluisset sacra maiestas regia rem ex sententia sua confici, tamen scripta Reverendissimae Dominationis Vestrae, penes quam non existimat eius rei culpam aliquam residere, in bonam partem accepisse videtur. Etsi non deerant, qui frigidam, quod aiunt, suffunderent. In iis, quae proxime habebuntur, comitiis isthic spei est nonnihil reliquum, quae utinam nos non fallat.

Nicolaus Loca, etsi non Polonulus, male tamen acceptus Gedani, nondum a me visus est. Ut primum venerit, auctor ei ero in Urbem proficiscendi, quamquam invitum extrudere non licebit. Quod si vero prius alius se obtulerit certus homo, per eum dabuntur litterae in Urbem, quarum exemplum habet.

Bartholomei Vogt importunitas molestior mihi est, quam dici queat. Egerat mecum Piotrkoviae de eo secretarius quidam domini ducis Prussiae valde sollicite. Ei promiseram me libenter operam meam navaturum, ut redire in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae et cum suis adversariis rem componere posset. Quae cuiusmodi esset, memoria tum non tenebam, cum praesertim essem mille curis distractus. Hoc promisso adductum se Gedanum dixit venisse atque, ut ei satisfacerem, petiit. Tum ego doctori Hosio provinciam hanc mandavi, ut ageret cum Reverendissima Dominatione Vestra. Est Vogt iste homo valde cervicosus, subinde proferre volebat, nescio quae contumelia plena seque testes habere dicebat. Sed ea lecta non sunt. Minatur se velle ad sacram maiestatem regiam proficisci ac vociferari contra Reverendissimam Dominationem Vestram, et ea, quae co... scripta habeat, in medium proferre. Hac ego ratione adduc[tus] maxime, quod quamvis falso, traduci tamen Reverendissimae Dominationi Vestrae volebam, rem amice transactam cum adversariis eius c...bam. Quando secus cecidit, recte factum, quod acta h... miserit Reverendissima Dominatio Vestra, honori illius defuturus non sum.

... Volski feci rogatus, nam nepoti Reverendissimae Dominationis Vestrae faveo, non solum quia nepos est Reverendissimae Dominationis Vestrae, sed etiam quia praec[lara] est hominum de eo existimatio, ut eum ecclesiae fore idone[um] indicem, cuius in hac rerum perturbatione haberi Ro[mae] aequum est.

De domino Culmensi renuntiasse se omnia Reverendissimae Dominationi [Vestrae] refert doctor Hosius. Quid praeterea scribam nihil es[t].

Cupio Reverendissimam Dominationem Vestram optime valere.

Ex Brock, quin[ta] die Iunii anno Domini MDXLIIII.

Vestrae Paternitatis Reverendissimae servitor Samuel