» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2928

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1546-03-06
            odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-03-16

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1618, s. 643-646 (591-594)

Publikacje:
1HE 1 Nr 214, s. 206-207 (in extenso; łacina regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

Fuit apud me Constellatus bis, multa mecum egit de rebus variis. De bonis Pucensibus video, quod admodum tenui spe sit, de litteris vero scriptis ad quattuor magistros civium graviter expostulavit. Ubi de religione quoque multa contulimus. Eum se ostendit, cui novatio omnis vehementer displiceret, qui Pancratium exstinctum etiam cuperet, ita ut se valde catholicum esse praesetulerit. Longum esset omnia litteris mandare, quod per gravissimas meas occupationes nunc non licet, sed fiet fortassis alio tempore. Illud modo Reverendissimam Dominationem Vestram certiorem reddere volui, quod a me nihil est expiscatus. Mandatum, quod optat, ad Thorunenses mitto.

Quae Gotschalcus obtinuit, ut firma sint, metuo. Nam aliter nunc de causa hac informamur. De concessione tamen regia, quam frater eius obtinuit, laborabit reverendissimus dominus, ut ea ne infringatur.

Cornelius pridem venit. Litteras mihi Reverendisssimae Dominationis Vestrae reddidit neque dubito, quin commissionem iam scriptam habeat una cum mandatis. Terminus, metuo, ut sit commodus. Sed quoniam Reverendissimae Dominationi Vestrae mutandi sive prorogandi potestas data est, ea utatur licebit. Quam ob rem non est visum necessarium, ut iterum commissio scriberetur. Causa ipsius Cornelii cognita est hodie satis frequenti senatu. Bona pars senatorum in ea fuit sententia, ut iusiurandum actori decernendum putaret regia maiestas, concordiam temptari iussit neque decretum est ullum latum. Contra mulieres vero lata est sententia, quod senatus consulto Velleiano gaudere non possint.

De Mevensi praefectura et Sluchoviensi quid actum sit, iam est procul dub[io] istuc allatum. Laboravi pro domino Baysen summo studio, sed cum ferver[et] maxime negotium, in febriculam incideram et dies aliquot me domi continere necesse habui. Interea res fuit transacta illius arbitrio, cuius nutu reguntur omnia. Quae palatinum etiam Pomeraniae designasse dicitur dominum castellanum Gedanensem.

Reverendissimus dominus i[am] esse datas litteras per dominum cancellarium suspicatur. Sed ego in ea sum opinione, quod exspectatur, ut voluntatem sua[m] declaret, qui nunc est Pomeraniae, nu[m] esse Marienburgensis malit. De domino ca[stellano] Culmensi num spes aliqua sit, nescio, se[d] si nihil obtinuerit, de exspectativa tamen laborabimus. Ad reliqua per Psitacu[m] respondebo, sum enim nunc occupatissim[us].

Soror mea contrahit hodie sponsalia cu[m] domino Petro Daniele consule, quod feli[x] et faustum Deus esse velit.

Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu velit esse incolumem et felicem. Cuius me gratiae commend[o].

Cracovia, pridie Nonas Martii 1546.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis