» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #3067

[Ioannes DANTISCUS] do [Samuel MACIEJOWSKI]
s.l., 1547-03-25


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1brulion język: łacina, ręką pisarza, AAWO, AB, D. 70, k. 261r

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), k. 368

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissime etc.

Harum lator instanti <ssim> us et honestus Martinus Alexsuange, domini Iacobi Alexswange consulis Elbingensis filius, mihi per aliquod tempus loco scribae inservivit, in quo servitio se satis honeste gessit et mihi utilis fuit, ita ut eum, si ei ita visum fuisset, libenter retinuissem. Nunc autem eius parens consultius filii rebus futurum putat, si ad aulam ablegetur et famulitio Reverendissimae Dominationis Vestrae coniungatur, illique inserviat. Quare summis precibus a me contendit, cum ei mutua nostra amicitia non sit incognita, ut eundem eius filium Martinum Reverendissimae Dominationi Vestrae commendarem, quo ipse per meam intercessionem a Reverendissima Dominatione Vestra in numerum suorum familiarium suscipiatur, et eo vel loco scribae, vel aliorum servitorum utatur.

Quam petitionem dicto domino Iacobo ab Alexswange minime denegandam esse putavi ut illi, qui multum in arduis negotiis tempore praeteriti belli serenissimae maiestati regiae et Regno inservivit, unde etiam non parum laudis et dignitatis reportavit et consecutus est. Quae cum adhuc menti et memoriae eius inhaereant, ea in filio suo itidem propagare nititur, ablegando eum ad aulam serenissimae maiestatis regiae, ut ibidem mores hominum cognoscat, et se illis assuefaciat, quo tanto facilius, tempore ita ferente, illis se accommodare, et regiis negotiis tam pacis quam belli tempore inservire queat, et in eo negotia patris sui imitari, qui, etsi iam senex sit, id tamen praecipue cogitat, ut fideles subditos liberos suos serenissimae maiestati regiae post mortem relinquat.

Hunc eius honestum animum et propositum ego animadvertens, libenter precibus suis acquievi atque commendandum eundem Martinum Reverendissimae Dominationi Vestrae suscepi. Quem ut Reverendissima Dominatio Vestra ad intercessionem meam respectu etiam patris et probitatis ipsius filii, non gravatim pro servitore benigne suscipere velit, plurimum rogo, illique id officii demandare, ad quod eum praecipue utilem fore animadvertet. Quod si Reverendissima Dominatio Vestra, quemadmodum non dubito, fecerit, multum sibi patrem et totam eius familiam devinciet, quae, quantum Reverendissimae Dominationi Vestrae faveat, ex fidelibus servitiis filii, quae Reverendissimae Dominationi Vestrae est exhibiturus, intelliget.

Me Reverendissimae Dominationi Vestrae una cum dicto Martino intime commendo atque eidem omnia faustissima a Domino Deo ex animo precor.

Datae 25 Martii XLVII.