Liczba odwiedzin: 60
» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #503

Mikołaj WOLSKI do Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1530-06-08


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, address in secretary's hand, BCz, 243, s. 107-110

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), k. 134

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Magnifico Domino Ioanni Dantisco serenissimi regis Poloniae oratori in curia caesareae maiestatis etc., amico carissimo

Magnifice Domine, amice carissime.

Salutem et omne bonum.

Habui, ex quibus intellexi, Vestram Dominationem magnum propensum animum erga me <habere> .

Carissime Orator.

Sollicitavi circa suam maiestatem illa, quae mihi Vestra Dominatio commisit, et promitto Vestrae Dominationi, quod utraque maiestas, tam regia quam reginalis, maximum affectum erga Dominationem Vestram habent et non carebit gratia speciali et provisione gratiosa. In exaltationem nos hic omnes amici non deerimus nostris diligentiis, Dominus Nyepszycz et dominus Bork, et profecto a tota curia et dominis consiliariis Vestra Dominatio diligitur.

Item de indulgentiis, quod summus pontifex noluit concedere . Quid est faciendum? Non aliud, quam patientia. In mala hora ista cruciata erit ultima ruina totius Christianitatis, videlicet, ut Vestra Dominatio potest recordari, quod scandalum commissum est in Regno Ungariae tempore regis Vladislai fratris olim memoriae domini nostri gratiosissimi, quod etiam aliud est commissum tempore Alberti regis. Hic Poloniae desunt nunc apostotae(!), in Bohemia crescent. In ista cruciata haec, quod Luter non infecit, hic finietur, et provocatio istius Turcae contra Christianitatem. Si principes Christiani essent concordes, tunc posset aliquid fieri et continere bellum possent Turci{s}cis potenti <i> s resistere, sed non pro mense vel quattuor. Satis est de istis. Dominatio Vestra potest intelligere et nos hic, cum quibus diebus et noctibus in armis sumus. Iste bonus rex Iohannes infecit et perdit ista regna Hungariae et Poloniae. Qui sumus in faucibus illorum, nos perdemur, sequuntur nos alii .

Item Dominatio Vestra manebit adhuc illic, prout hoc intelliget ex litteris domini suae maiestatis. Si possibile erit, rogo, adhuc temptetis pro his indulgentiis. Si non, in nomine domini et cum his me commendo una cum servitiis meis.

Datae Cracoviae, feria quarta post conductum Paschae 1530.

Nicolaus Volski magister curiae reginalis maiestatis manu propria scripsit