» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #1150

Bona Sforza do Ioannes DANTISCUS
Vilnius, 1534-04-18
            odebrano [1534]-05-08

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, ręką pisarza, BCz, 3465, s. 237-240

Publikacje:
1AT 16/1 Nr 252, s. 472-473 (in extenso; polski regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

[Rever]endo in Christo Patri, domino [Ioanni episco]po Culmensi sincere nobis dilecto

Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lituaniae, Russiae, Prussiae Masoviaeque etc. domina

Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.

Rediens huc ad nos nobilis Nicolaus Grabia aulicus noster, fidelis dilectus, retulit nobis ea omnia, quae Paternitas Tua Reverendissima medio illius nobis renuntiavit, quia se de praemissis omnibus nobis iustificari voluit, quod grato audivimus animo. Verum illud nobis molestum erat, quia Paternitas Tua Reverendissima negotium suum privatum verterit in publicum, de quo nec minus contentus esse videtur reverendissimus dominus archiepiscopus Gneznensis, legatus natus et primas regni, sincere nobis dilectus. Sacra tamen regia maiestas, dominus et consors noster colendissimus, committere dignata est totum statum controversiae huiusmodi magnifico Stanislao de Cosczielecz palatino Posnaniensi, Mariemburgensi, Slochoviensi et Bidgostiensi capitaneo, ne amplius serpat, audire et componere.

Ideo Reverendissima Paternitas Vestra satisfaciat in ea re voluntati eius regalitatis et illuc deponat quicquid iniuriae vel contumeliae se habere a generoso Stanislao Kostka arcis Mariemburgensis procuratore, thesaurario terrarum Prussiae et capitaneo Golubensi, praetendit. Maiestas demum regia, ubi amica compositione illud transigi non possit, aequo suo iudicio expendet.

Sic factura Paternitas Tua Reverendissima, quae bene valeat.

Datae Vilnae sabbato post Conductum Pascae anno Domini MD XXX-o IIII-o.

Ex mandato proprio sacrae reginalis etc.